Wikidata-logo.svg Bavaria Inferior
Res apud Vicidata repertae:
Bavaria Inferior: insigne
Bavaria Inferior: vexillum
regional district in Bavaria, Provincia
Civitas: Germania
Locus: 48°41′25″N 12°44′52″E
Situs interretialis

Fines

Procuratio superior: Bavaria
Territoria finitima: Bavaria Superior, Palatinatus Superior, Jihozápad, Innviertel, Quartus quadrans

Forma

Area: 10 329.87 chiliometrum quadratum
Caput: Landishuta
Subdivisiones: Landishuta, Batavia Bavariae, Straubing, Deggendorf, Dingolfing-Landau, Freyung-Grafenau, Kelheim, Circulus Landishutensis, Passau, Regen district, Rottal-Inn, Straubing-Bogen

Vita

Incolae: 1 181 472

Bavaria Inferior[1] (Theodisce Niederbayern) est provincia et provincia administrativa Bavariae 1 189 153 incolarum in oriente sita, in meridie et occidente ad Bavariam Superiorem, in septentrionibus ad Palatinatum Superiorem finitima et Cechiae Austriaeque in oriente adiacens. Caput provinciae est Landishuta.

Geographia politicaRecensere

Bavaria inferior in novem pagos et tres urbes pago carentes dividitur:

PagiRecensere

Urbes pago carentesRecensere

 
Batavia e ponte in Aenum facto visa
 
Landishuta - vetus urbis pars cum turri toto orbe altissima e lateribus exstructa

Natura terrestrisRecensere

Danuvius fluvius ex occidente per provinciam manat et prope Bataviam provinciam, Bavariam et Germaniam relinquit. Ad latus eius dextrum (merdionale) regio permultis collibus occupata se extendit vicinitate nonnullorum fluviorum exclusa. Praecipue agri iuxta Boiodurum planitiem fertilissimam formant. Ad latus autem sinistrum (boreale) Danuvii montes medii erigunt, Silva Gabreta nominati. Quorum montium culmen (altitudinis supra mare 1456 metrorum) Theodisce "Großer Arber" appellatur.

OeconomiaRecensere

In planitiebus fecundis agricultura adhuc magni momenti est. Cucumerum productio hic maxima Europae est. In parte occidentali regionis collinae humulus, elementum cerevisiae, colitur; cuius productio hic et in adiacente parte Bavariae Superioris est maxima mundi. Permulti incolae in industria autocinetorum laborant, praecipue in officina BMW in Dingolfing exstructa. Negotii inopia hic pauca est (mense Novembri 2015 2.9 centesima).

HistoriaRecensere

Anno 1255 ducatus Bavariae in duas partes (superiorem et inferiorem) et postea in quattuor partes divisa est. Anno 1606 dux Albertus quartus terram iterum in unum ducatum unificavit. Rex Ludovicus primus anno 1837 unum ex quatuor pagis regni "Bavariam inferiorem" nominavit.

BibliographiaRecensere

  • Huber, Gerald (2010). Kleine Geschichte Niederbayerns (editio 2). Ratisbonae, Verlag Friedrich Pustet. ISBN 978-3-7917-2048-7.

NotaeRecensere

  1. Seutter, Matthaeus (circa 1730). Bavaria superior et inferior cum quatuor Praefecturis. (Mappa). Augustae Vindelicorum
  2. Medio aevo "Straubing", nomine castrorum Romanorum Sorvioduro obsolefacto, Strupinga, et "Bogen" Bogana nominata sunt.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Bavariam Inferiorem spectant.