Aperire sectionem principem
Provincia Palatinatus Superior
Insigne Tabula geographica
InsignePalatinatus Superior Situs regionis
Indicia fundamentalia
Caput Ratisbona
Terra Foederalis: Bavaria
Area: 9691.03 km²
Numerus incolarum: 1 074 738 (tempus 31 Decembris 2012)
Spissitudo incolarum: 113 per chiliometrum quadratum
Inscriptio cursualis Praesidentis regionis:
Pagina interretialis: [1]
Res politicae
Praesidens regionis Alexander Bartelt (CSU)

Palatinatus Superior[1][2] (Theodisce Oberpfalz) est provincia et provincia administrativa Bavariae 1 074 738 incolarum in boreoriente sita, in meridie ad Bavariam Inferiorem, in boreoccidente ad Franconiam Superiorem, in occidente ad Franconiam Mediam et Bavariam Superiorem finitima et Cechiae in oriente adiacens. Caput et maxima urbs provinciae est Ratisbona.

Geographia politicaRecensere

Palatinatus Superior in septem pagos et tres urbes pago carentes dividitur:

PagiRecensere

Urbes pago carentesRecensere

 
Amberg - "conspicillum urbis"
 
Ruina castelli Flossenbürg
 
Sacellum "Kappl" prope Waldsassum, Sanctissimae Trinitati dicatum
 
Arx Wernberg

Natura terrestrisRecensere

Palatinatus Superior est regio montium mediorum. Summus montium est "Großer Arber" in confinibus Bavariae Inferioris situs. In eo est climax provinciae, 1439 metros supra mare alta. In vallibus lacus minores et stagna abundant. In parte ad latus dextrum Danuvii iacente collinae illis in Bavaria inferiori similes humum bonum portant, cum in maiore parte terra saxis abundans et minus fertilis invenitur.

Silva Gabreta, partim in Palatinato Superiore partim in Bavaria Inferiore sita, una cum Silva Bohemica extensam reservatum naturae format.

OeconomiaRecensere

Oeconomia traditionalis consistit in agricultura, saltuario, piscatu; pars eius in oeconomia totali regredit. Metalla nunc omnino, industriae chalybeiae paene finitae sunt. Vasa porcellana adhuc in septentrionibus producuntur, quorum substantia (Theodisce "Kaolin") in media rovincia effoditur. Officinae productivae praecipue in meridie provinciae inveniuntur. Maximam autem partem oeconomiae (64 centesima) hodie servitia formant, inter quas res periegeticae excellunt. Negotii inopia hic pauca est (mense Novembri 2015 3.3 centesima).

HistoriaRecensere

Ripae Danubii iam in aetate lapidea cultae sunt. Danubius fluvius a hodierno Palatinatu superiore usque ad lontanum ostium paucis annis exceptis marginem borealem Imperii Romani formabat. In cursu extremo versus septentriones ostio Regini fluminis opposita "Castra Regina" a Romanis condita sunt, ex quibus Ratisbona urbs orta est.

Fines hodiernae provinciae Palatinatus Superioris post colonizationem a Bavariis saeculis octavo et nono p.C.n. peractam primum "Nordgau" (pagus septentrionalis) nominati sunt. Anno 1329 ducatus Bavariae per Pactum domesticum Papiense divisus et Palatinatus ad Rhenum cum pago septentrionali a reliquo ducatu separatus est. Pagus septentrionalis, altius supra mare situs quam Palatinatus ad Rhenum, deinde Palatinatus superior appellabatur. Caput Palatinatus omnis Heidelberga, caput Palatinatus suuperioris autem Amberg erat. Princeps Elector Fridericus V post cladem ad Montem Album anno 1621 Palatinatum Superiorem amisit. Is iterum cum Ducatu Bavariae unitus est

Anno 1777 linea Monacensi Wittelsbachorum exstincta palatinatus cum ducatu secundum Pactum Papiense reunitus est.

NotaeRecensere

BibliographiaRecensere

  • Schiener, Anna (2016). Kleine Geschichte der Oberpfalz. Ratisbonae, Verlag Friedrich Pustet (Theodisce)

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Oberpfalz spectant.