Bohemica silva

(Redirectum de Silva Bohemica)

Bohemica silva[1] (Bohemice Šumava; Theodisce Böhmerwald) est iugum montium fere 120 chiliometrorum in longitudinem et usque ad 50 chiliometrorum in latitudinem pertinens, quae in confiniis Cechiae, Germaniae, et Austriae patet. Post Montem Giganteum (1603 m) et Altvatergebirge (1491 m) altitudine tertius est montis iugum Montanorum Bohemicorum. Summus Bohemicae silvae mons est Großer Arber (1456 m). Asteroides Cinguli principalis medii nomine (2403) Šumava a montibus appellatus est.

Bohemica silva.
Großer Arber, ut Theodisce dicitur.
Topographia Bohemicae silvae (in confiniis Germanaie, Cechiae, Austriae. Locus caeruleus est receptaculum aquae nomine Lipno).

NomenRecensere

A Strabone et Ptolemaeo Bohemica silva Gabreta Silva appellatur, quod nomen a *gabros vocabulo Celtico 'capra' repetit. Vetus nomen Theodiscum est Nordwald ('silva septentrionalis'), id est silva, quae a comitatu Bavarico visa in septentriones spectat. Postea nomen Böhmerwald ('Bohemica silva') in usu venit.[2] Bohemicum Šumava a vocabulo linguae Slavonicae antiquae repetit, quod '(ob)strepens' vel etiam 'silva' valet.[3]

Historia et oeconomiaRecensere

Cum saeculis duodecimo, tertio decimo, et quarto decimo silvae in radicibus montium exstirpatae sint, coloni plurimum linguae Theodiscae ex Bavaria oriundi sedes posuerunt. Ex tunc regio duarum linguarum (Theodiscae et Bohemicae) erat. Ad vias mercatorias urbes ortae sunt, multi loci nomina ab officinis vitri artificiorum traxerunt (Theodisce Hütte), quod ars vitrea maximi momenti erat. Incolis Theodiscis post annum 1945 expulis, multi loci minores ad hunc diem deserti (Theodisce Wüstungen) manserunt.[4]

CulturaRecensere

In litteris Bohemica, silva apud Adalbertum Stifter tractatur; praeterea est locus Der Freischütz, operae in musica a Carolo Maria de Weber compositae.

NotaeRecensere

  1. M. Caspar Svevus Leorinus, Mnemosyne Leorina (1611).
  2. Duden Geographische Namen in Deutschland (Manhemii 1999) ISBN 3-411-06252-5.
  3. Ivan Lutterer et Rudolf ŠrÁmek, Zeměpisná jména v Čechách, na Moravě a ve Slezsku (Havlíčkův Brod: nakladatelství Tobiáš), 1997. ISBN 80-85808-50-1. Kapitola Šumava, p. 253. (Bohemice).
  4. Antikomplex, situs interretialis.

BibliographiaRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Bohemicam silvam spectant.