Ioannes (Theod. Johannes) Singhammer (natus die 9 Maii 1953 Monaci) rerum politicarum peritus Germanicus factionis CSU est.

Wikidata Ioannes Singhammer
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Singhammer: imago
Ioannes Singhammer: imago
Nativitas: 9 Maii 1953; Monacum
Patria: Germania
Ioannes Singhammer anno 2012

Iuventus et munus

recensere

Anno 1973 Singhammer Monaci testimonium maturitatis accepit atque deinde Monaci iurisprudentiae studebat. Anno 1978 primam, anno 1981 secundam probationem adeptus est et minister publicus Bavariae fuit. Tum annis 1987 - 1990 in administrio rerum circumiectorum Bavariae operam dedit, quod tum a Petro Gauweiler regebatur.

Singhammer uxorem duxit et sex liberos habet.

Cursus honorum

recensere

Singhammer, qui anno 1972 ad Unionem Iuvenilem et factionem CSU accessit, ab anno 1994 legatus ad Dietam Foederalem Germanicam est. Die 22 Octobris 2013 praeses vicarius parlamenti electus est[1]. Anno 2017 non iam candidatusparlamenti Germaniae erat.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Singhammer spectant.