Ioachimus (Theod. Joachim) Gauck (natus 24 Ianuarii 1940 Rostochii) pastor Lutheranus atque vir publicus Germaniae est et a die 18 Martii 2012 usque ad diem 17 Martii 2017 praeses Germaniae fuit.

Wikidata Ioachimus Gauck
Res apud Vicidata repertae:
Ioachimus Gauck: imago
Ioachimus Gauck: imago
Ioachimus Gauck: subscriptio
Ioachimus Gauck: subscriptio
Nativitas: 24 Ianuarii 1940; Rostochium
Patria: Germania

Familia

Genitores: Wilhelm Joachim Gauck; Olga Gauck
Coniunx: Gerhild Gauck
Ioachimus Gauck

Iuventus et munus

recensere

Pater eius nauta et inspector navalium fuit, qui Bello Orbis Terrarum II miles conscriptus erat et anno 1946 captivitate liberatus in patriam rediit. Anno 1951 ab auctoritatibus communisticis Rei publicae Democraticae Germanicae et Sovieticis false speculationis accusatus et damnatus est ad 25 annos castrorum operariorum in Sibiria. Idcirco, quamquam patri anno 1955 in patriam redire licuit, filius tamen nunc semper inimicus communistarum mansit. Ita pauca tantum munera eligere poterat. Cum diurnarius fieri vellet, annis 1958 - 1965 Rostochii theologiae studebat, quod in hoc facultate consilia liberiora fuerunt. Deinde pastor Ecclesiae Lutheranae Megalopolis primo Lüssow, deinde Rostochii factus est. Ab anno 1983 vigiles tecti Communistarum (Theod. Stasi) eum propter dicta et sententias contra SED et homines RDG regnantes observabant.

Vita publica

recensere

Anno 1989, cum homines in RDG rebus novis studerent, sodalis foederis Neues Forum factus est et 18 Martii 1990 legatus Camerae Popularis RDG libere electus est. 3 Octobris 1990, postquam Germania iterum consociata est, cum aliis legatis Camerae etiam legatus Dietae Foederalis Germaniae nominatus est. Sed iam postero die hoc officium reliquit, ut magistratus susciperet, qui libella famosa pristini "Administerii Securitatis Rei Publicae" administraret. Hoc officio ad annum 2000 fungebatur et homines de facinoribus vigilum tectorum RDG certiores faciebat. Haec et posthac multis libris et orationibus publicis fecit; anno 2009 autobiographiam publicavit[1]. Cum 31 Maii 2010 Horstius Köhler praeses Germaniae a magistratu se recessisset, Gauck a factionibus SPD atque Foedere 90/Virides candidatus successoris contra Christianum Wulff (CDU) nominatus est, sed electione Concilii Foederalis die 30 Iunii 2010 perdidit. Cum autem Wulff corruptionis accusatus a magistratu praesidis se recedere coactus esset, die 19 Februarii 2012 nuntiatum est, Gauck candidatum futurum esse praesidis Germaniae factionum CDU, CSU, FDP, SPD necnon Viridum[2]. Die 18 Martii maxima parte legatorum concilii foederalis praeses Germaniae electus est[3] et statim magistratum iniit. Anno 2016 nuntiavit se secundum magistratum non initurum. Die 18 Martii 2017 magistratum Francisco Gualterio Steinmeier tradidit.[4]

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioachimus Gauck spectant.
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия •
  1. Winter im Sommer – Frühling im Herbst: Erinnerungen. (Latine: Hiems in Aetate, Ver in Autumno: Memorabilia), Monachii 2009, ISBN 978-3-88680-935-6.
  2. FAZ.net die 19 Februarii 2012
  3. FAZ.net die 18 Martii 2012
  4. Die Welt die 17 Martii 2017