Praeses foederalis Germaniae

Vexillum autocineti Praesidentis

Praeses Foederalis Germaniae vel brevius Praeses foederalis in Germania Re publica Foederali maximam dignitatem habet. Cum potestas praesidis in Re Publica Vimariana tam magna fuisset et praeses secundus Paulus de Hindenburg potestate sua, ut plerique credunt, non sapienter usus esset, anno 1949 constitutum est, ne praeses novae rei publicae Theodiscae plus posset.

Index

ComitiaRecensere

Praeses Foederalis a Concilio Foederali electus est, quod ex omnibus sociis Dietae Foederalis Germaniae et eodem numero legatorum constat, qui a parlamentis Terrarum Foederalium Germaniae creati sunt. Id idcirco decretum est, quod praeses rei publicae Vimariana a populo creatus maiorem auctoritatem habuerat.

Continuatio officiiRecensere

Officium Praesidis post V annos finitum est, sed semel reeligi potest.

Nexus interni

Nexus externiRecensere