Concilium foederale Germaniae

(Redirectum de Concilium Foederale Germaniae)
Ab anno 1994 Concilium foederale in aedificio dietae Imperii (vulgo: Reichstag) convenit.

Concilium foederale Germaniae est coetus, qui Praesidem foederalem Germaniae creat.

Index

Qui sodales Concilii suntRecensere

Sodales concilii Foederalis omnes legatus Dietae Foederalis Germaniae sunt et idem numerus legatorum, qui a senatibus Terrarum Foederalium creati sunt. Concilio ultimo 1226 legati interfuerunt.

Quando legati conveniuntRecensere

Legati concilii foederalis ab anno 1949 post quinquennium conveniunt, nisi antea praeses Germaniae a magistratu se recedit (ut annis 2010 et 2012) vel moritur. Ab anno 1969 ad usque 2010 semper 23 Maii dies concilii erat.

Quomodo praesidem foederalem creantRecensere

Si necesse est, legati ter creant: Primo et secundo suffragio candidatus maioritatem legatorum accipere debet, ut creatus sit. Tertio suffragio plus suffragii habuisse quam alii candidati sufficit.

De orationibus in concilio foederali habitisRecensere

Legati de candidatis praesidis foederalis disputare non solent. Sed praeses Dietae Foederalis Germaniae initio et praeses foederalis designatus in fine concilii orationes breves habent.

Nexus interni

Nexus externiRecensere