Melchior Cibinensis
Nicolaus Melchior Cibinensis Transilvanus, qui saeculo sextodecimo ineunte floruit, fuit alchemista peritus, identitate incerta. De eo nihil scimus nisi quod e Cibinio Transsilvaniae ortus sit: ita enim rubricatur editio prima operis eius alchemici Processus Sub Forma Missae, anno 1602 editore Lazaro Zetznero divulgata. Opus olim "ad Ladislaum Ungariae et Bohemiae Regem" missum esse dicitur, i.e. Ladislaum II(en), Bohemiae ab anno 1471, Hungariae ab 1490 regem, qui Budapestini anno 1516 mortuus erit.
Sunt qui cum Stephano Weszprémio "Nicolaum Melchiorem Cibinensem" pseudonymum fuisse censent ministri et archiepiscopi humanistae Nicolai Olahi;[1] alii post Ladislaum Szathmáry rationibus pluribus negant.[2] Recentius Cosmin Popa-Gorjanu cum collegis alchemistam Nicolaum Melchiorem nepotem fuisse Melchioris Aurifabri, qui Cibinii inter annos 1459 et 1487 florebat.[3]
Opus
recensere- Processus Sub Forma Missae a Nicolao Melchiori Cibinensi Transilvano ad Ladislaum Ungariae et Bohemiae Regem olim missum
Notae
recensereBibliographia
recensere- Editiones operis
- 1602 : Lazarus Zetznerus, ed., Theatrum chemicum vol. 3 (Ursellis: Cornelius Sutorius, 1602), pp. 758–761, aliis exemplaribus pp. 852-858
- 1617 : Michael Maierus, Symbola aureae mensae duodecim nationum (Francofurti: Antonius Hummius, 1617) pp. 507–552
- 1977 : Nicolas Melchior de Szeben Transylvain, Processus chimique sous forme de la messe, texte latin du XVIe siècle, traduction française. Mediolani: Archè
- Eruditio
- Carl Gustav Jung, “Erlösungvorstellungen in der Alchemie” in Eranos Jahrbuch (1936) pp. 13–111
- Carl Gustav Jung, Psychologie und Alchemie (Turici: Rascher, 1944) pp. 536–548
- Kiss Farkas Gábor, Láng Benedek; Cosmin Popa-Gorjanu, "The Alchemical Mass of Nicolaus Melchior Cibinensis: Text, Identity and Speculations" in Ambix vol. 53 (2006) pp. 143–159 Inter fontes nostros
- Cristina Neagu, "The Processus sub forma missae: Christian Alchemy, Identity and Identification" in Archaeus: Études d’Histoire des Religions vol. 4 (2000) pp. 105–117
- Cristina Neagu, "Nicolaus Olahus and the Processus sub forma Missae: Identity, Authorship, and an Obscure Work on the Art of Alchemy" in Emöke Rita Szilágyi, ed., Nicolaus Olahus 450: Tagungsband der internationalen Konferenz zum 450. Todestag von Nicolaus Olahus (Vindobonae: Institut für Ungarische Geschichtsforschung, 2019)
- László Szathmáry, Magyar alkémisták (Budapestini: Királyi MagyarTermészettudományi Társulat, 1928) pp. 302–325 editionis 1986
- Stephanus Weszprémi, Succincta medicorum Hungariae et Transilvaniae biographia. Centuria altera, Pars prior (1778) pp. 128-133