Astarium[1] (lingua Neolatina mediaevalis) vel orbita[2] est via ferrata qua tramina vehuntur. Astarium ex iugis[3] et binis ferris versoriis[4] constat. Latitudo astarii variat, cum nationes certas proprias normas habeant. Medio aevo, astaria in metallis adhibebantur. Iam Romani antiqui orbitas habebant, quod verbum ab orbe, qui 'circulum vacuum' significat, ductum est.

Astarium.

Latitudo astarii

recensere

Latitudo astarii, i.e. distantia inter ferrorum versoriorum margines interiores, in Europae maxima parte, in Civitatibus Foederatis, Irania, Australia et in Sinis 1435 mm est. In Imperio Russico 1524 mm fuit, cuius usque adhuc in Finnia manent. Post annum 1970 astaria Unionis Sovieticae, Mongoliae et Afganiae ad latitudinem 1520 mm mutata sunt. India, Pakistania, Argentina et Chilia latitudinem 1676 mm habent.

Pinacotheca

recensere

Nexus interni

recensere
  1. Vox Latina: Commentarii periodici favore et subsidio Studiorum Universitatis Saravicae comparati 19/1983/71.
  2. Reijo Pitkäranta, Lexicon Finnico-Latino-Finnicum. WSOY, 2001, s.v. raide; Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. Andra upplagan. Norstedts akademiska förlag, 2009, s.v. spår.
  3. Vel transtris, videas Cf. versionem Latinam vocabuli Hispanici traviesa apud Iosephum Ioannem del Col (2007). Diccionario Auxiliar Español-Latino. Sinu Albo: Institutum Superius Ioannes XXIII. ISBN 9789509771345 [PDF].
  4. Vel axibus ferreis, — Carolus Egger, Sermo Latinus Hodiernus: Acta Diurna (1986), p. 87; vel orbitis ductoriis, regulis ferriviariis, geminis axibus viae ferratae, — Cf. versionem Latinam vocabuli Hispanici riel apud Iosephum Ioannem del Col (2007). Diccionario Auxiliar Español-Latino. Sinu Albo: Institutum Superius Ioannes XXIII. ISBN 9789509771345 [PDF].

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad astaria spectant.
 
stipula

Haec stipula ad technologiam spectat. Amplifica, si potes!