Wikidata Erzgebirgskreis
Res apud Vicidata repertae:
Erzgebirgskreis: insigne
Erzgebirgskreis: vexillum
rural district of Saxony, Option municipality
Civitas: Germania
Locus: 50°36′0″N 12°57′0″E
Situs interretialis

Fines

Procuratio superior: Saxonia
Territoria finitima: Chemnicium, Mittelsachsen, Vogtlandkreis, Zwickau

Forma

Area: 1 828.35 chiliometrum quadratum
Caput: Annaberg-Buchholz

Gestio

Praefectus: Frank Vogel

Vita

Incolae: 329 186

Sigla

Siglum autoraedarum: ERZ

Tabula aut despectus

Erzgebirgskreis: situs

Erzgebirgskreis post diem 1 Augusti 2008 est circulus provincialis in Saltu Bohemico Saxoniae. Municipium circuli est Annaemontium-Fagilignum. Erzgebirgskreis est circulus plurimorum incolarum in Saxonia.

Medius Erzgebirgskreis in Tannenberg?.

GeographiaRecensere

Locus geographicusRecensere

Hic circulus paene totum Westerzgebirge et Mittleres Erzgebirge continet, de iugis circa fines Germano-Bohemicos usque ad initia Erzgebirgsbecken inter urbes Chemnicium et Cygneam.

Topographia et aquaeRecensere

Summus Erzgebirgskreis itemque Saxoniae locus est Mons Pinifer (1215 m), in cuius clivis duo ex maioribus fluminibus in Westerzgebirg exoriuntur, quae Zschopau et Schwarzwasser nuncupantur.

Alia gravia flumina per circulum fluentia sunt Zwickauer Mulde (maximum eorum) et Flöha, quod finem geomorphologicam cum Osterzgebirge in oriente efficit.

Maximus lacus est Talsperre Eibenstock.

Circuli finitimiRecensere

In occidente septentrioneque crebris incolis finitur Erzgebirgskreis a sinistra dextrorsum Vogtlandkreis, Landkreis Zwickau, et urbe libero Chemnicio, in minus crebris oriente austroque Landkreis Mittelsachsen sicut Ústecký Kraj et Karlovarský Kraj in Tschechia.

OeconomiaRecensere

Propter metalla per saecula culta ortae sunt in Erzgebirgskreis officinae in collatione ceterae Saxoniae crebriores. Circa 30 centesimae omnium laborantium in officinis agunt, praecipue in fabrica instrumentorum et in artibus mechanica et electrica. Aliud structurae oecomicae indicium parvis mediocribusque negotiis impressae est ampla negotiationum diversitas. Sic fortia quoque subsidia negotiationes ut artes manuales et officinae struunt. His accedunt periegesis et in externa animadversione etiam fabricatio operum ligneorum, qua tamen maxime 1 centesima laborantium omnium occupatur.

Conductores maximi in circulo sunt Scherdel Marienberg GmbH, KOKI TECHNIK Transmission Systems GmbH, FSG Automotive, Hoppe AG, KSG GmbH, AWEBA Werkzeugbau GmbH, Nickelhütte Aue, Eisenwerk Erla GmbH. Mense Julio 2020 erant 8358 homines sine labore, quod rationem labore carentium 4,9 centesimas efficit.[1]

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 50°36′0″N 12°57′0″E • OpenStreetMap • GeoNames