-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Alanus IV Ferganus[1] sive Alannus Fergannus (ex orthographia antiqua)[2] Castrolini natus circa annum 1060, obitus die 13 Octobris 1119 abbatia Rothonensis, fuit comes Cornubiae, Redonis atque Namnetis et de anno 1072 ad annum 1112 dux Britanniae.

Alanus Ferganus ab Eduardo Odier fictus.

Primi anni in potestate

recensere

Hoelli II[2] et Hadevisae Britanniae[3] filius, mater eius ducum et Alani III filia et Conani II soror atque successor fuit et ducati administrationem ad consortem eius Hoellum adtulit qui eo modo iure uxoris dux baiulus factus est. Obita matre anno 1072, in locum ei successit Alanus ut dux Britanniae titulo insignitus. Comitatum Namnetensis iam per se ipsum administraret cum patri auxilio ad rebellationem comprimendam fuit ubi Britanniae Superioris Cornubiaeque nobiles a Gaufrido Boterello ducti defectionem fecerunt. Post ultima necessitas patri die 13 Aprilis 1084,[4] qui dux baiulus fuerat dum filius infra aetatem erat, Alanus denique dux plane regnans pervenit atque patri ut comes heres Cornubiae successit. Interea subsequenter frater Matthias, Hoelli filius secundogenitus, comitatum Namnetensis tenebit usque ad annum 1103 ubi obibit? sine prole, ita manus eius cadens comitatus iste Alano devolutus erit. Sed ante omnia Alanus auctoritatem suam super comitatum Redonensis instaurare coepit contra Gaufridum Conani II fratrem nothum, qui matris Alani detrimento comitatum retinuerat. Sic per annum 1084 et in urbem Redonem manu iniecit et in comitatus possessionem sibi inducit, dein die 25 Octobris eodem anno Coriosopiti captivitate Gaufridus mortuus est[4] qua de causa Alanus titulum comitis Redonensis tandem de iure recepit.

Conflictus cum duce Normanniae

recensere
 
Gulielmi Normanniae expeditio annorum 1064 et 1065 contra Conanum II, hic proelium Dinnani.

Eo tempore Britanniam Minorem inter ac Normanniam rivalitas antiqua ancipiti manebat. Iam per annos 1064 et 1065 animo de consilio incerto ducis Britanniae Conani II antevenire atque fines possessionum suum dilatare cupiens Gulielmus dux Normanniae rebelato Conani vassalo Rualdo Dolensis[5] auxilio venit.[6] Partes expeditionis istius Tapeti Baiocensi effingantur. Conanus una cum vassalis fidelibus Dolam expugnavit misitque in Bannum Rualdum ratione feloniae[7]. Post expeditionem victoriosam Angliae anno 1075 iterum contra recentem ducem Britanniae Alanum Gulielmus difficultates detrimentosque accipit siquidem iterumque Duce Britanniae Dolam appropinquente Normannus fugit,[8] ea de causa prudenter « cum Alano Fergano foedus amicitiae firmavit ».[2] Anno 1086 Cadomi[2] ne hostilitates aliae surrexerint in manu Alani, filii Hoelli II qui Conano successerat, filiam Constantiam permittit. Die 13 Augusti anno 1090 obiit Constantia sine liberis. De morte eius Guillelmus Malmesburiensis supponit « Constantia, comiti Brittanniae Alano Fergant in coniugium data, austeritate iustitiae provinciales in mortiferam sibi potionem exacuit », sed dictus istus manet sine confirmatione.[9] Aliorsum e contrario Ordericus Vitalis super ea scripsit « Semper enim nectari pacis inhiavit, pauperes amavit omnesque Dei cultores veneranter honoravit, quos nimirum sine liberis moriens contristavit. »[2]

Post coniunctionem cum domu Andecavensis

recensere

Paene annorum tres post obitum Constantiae, per annum 1093 filiam comitis Andegavorum Ermengardem uxorem duxit. Eo modo cum Fulcone IV Andegavi foedus iunxit quod ad Normanniae pondus aequandum apta fuerit. Ex Ermengarde prolem genuit filiorum duo, Gaufridus, qui immature obiit, et Conanus qui ei successerit, atque filiam unam, Hadevisa, quam in matrimonium ducebit? Comes Balduinus Flandriae.

 
Abbatiae Sancti Crucis sigillum.

Dux postremus britonizans habetur.[10][11] Enimvero saepenumero castri Alraii residevit sed dilectio quadam castri Carnoëti residendo praeberi videtur, castrum istum haud procul abbatia Sancti Crucis Cornubia situm cuius regio oriundus erat et quo hoc tempore Brittoni britonnizanti quidam incolabant. Per annum 1092 cum abbatis Sancti Crucis Kemperlegium Iungomarus quidam ab anno 1088 in loco Ioannis cuiusdam sineretur, dum patruus suus Benedictus sive Budic abbas antiquus iam ab anno 1081 Namnetensis episcopus effectus esset,[4] Ferganus monasterio charta bona donavit.

Quatenus ducatus tranquilitate fruebat, vassalis vocatis, Alanus ad Urbani II vocatum respondere quivit. Sic per annum 1096 una cum comitibus Brittonibus suis particeps fuit de prima expeditione sacra. Dum huius absentia quae annorum quinque durabit, sicut moribus matrimonialis et consuetudinibus feudalis consors sua ducissa baiula fuit. Ex terra sancta reditu, ab pia consorte sua inspirato, magis quam ante Alanus in questiones religiosas se vertit atque cleri reformationem saecularis auxilio fuit fuit quam Marbode episcopus Redonis ducebat. Nihilominus ducati administrationem non dereliquit, ut demonstrat huius positionem pro rege Anglorum Henrico Belloclerico contra fratrem eius Robertum dux Normannorum. Ita in proelio apud Tenerchebraium die 28 Septembris anno 1106 eum depugnavit. Postquam vassalus rex Henricus factus foret et filio suo Conano rex Anglorum filiam suam Mathildam in matrimonio pro connexione pacis coniungaret.

Aegroto, anno 1112 pro filio Conano abdicavit, a negotiis publicis se removit, a marito degresso mulierem, ac eum recipit Abbatia Sancti Salvatoris Rothonensis ubi monachus die 13 Octobris anno 1119 e vita discessit et humatus est.

Progenies

recensere

Ex prima uxore Gulielmi Normanniae filiam Constantia Normanniae liberos nullos genuit.

Ex secunda uxore Ermengardem liberorum tres habuit:

Filius nothus habuit unum:

Nexus interni

Antecessor:
Hadevisa Britanniae
Hoellus II

iure uxoris (1066 - 1072)
pro filio baiulus (1072 -1084)
Dux Britanniae
1072 – 1112
Successor:
Conanus III
Antecessor:
Hoellus II
Comes Cornubiae
1084 – 1112
Antecessor:
Matthias II
Comes Namnetensis
1103 – 1112


Antecessor:
Gaufridus Grenonat
Comes Redonis
1084
Successor:
Adunatus ad domanium ducalis
  1. Andreas Duchesnius, Historiae Normannorum scriptores antiqui, 1619, Lutetiae Parisiorum. [1] (Latine)
  2. 2.0 2.1 2.2 2.3 2.4 Ordericus Vitalis, Ecclesiasticae historiae, 1840, Parisiis, apud Iulium Renouard et socios. [2] sive [3] (Latine) et (Francogallice)
  3. Ex Chronicon Briocensis, RHF 12: 565-6 : "Hoellus tres liberos ex Hadevisa uxore sua genuit, videlicet Alanum, Matthaim et Benedictum",
  4. 4.0 4.1 4.2 Stephanus Baluzii, Tutelensis miscellanea novo ordine digesta, 1761, Lucae, apud Vincentium Iunctinium, T. I, p. 261. [4] Libri Googles (Latine)
  5. Étienne Dupont, Un seigneur Breton à la conquète de l'Angleterre, in: Revue de Bretagne, 1907, T. XXVII, pp. 193-200. (Francogallice)
  6. Jean Favier, Dictionnaire de la France médiévale, 1995, Lutetiae, Fayard. (Francogallice)
  7. André Chédeville, Noël-Yves Tonnerre, La Bretagne féodale XIe-XIIIe siècle, 1987, Ouest France, p. 45. (Francogallice)
  8. Guy Alexis Lobineau, Histoire de Bretagne, Parisiis, 1707, chez la veuve François Muguet, T.I, p.104. [5] Libri Googles (Francogallice)
  9. Guillelmus Malmesburiensis, Gesta regum Anglorum atque historia novella, 1840, Londini, English historial society, vol. III, p.333. [6] apud Gallica (Latine)
  10. Jackez Gaucher, La Bretagne de A à Z. (Francogallice)
  11. Marcel Le Moal, De la Cornouaille à Jérusalem, l’épopée d’Alain IV Fergent duc de Bretagne. (Francogallice)

Bibliographia

recensere
  • André Chédeville et Noël-Yves Tonnerre, La Bretagne féodale XIe-XIIIe siècle, 1987, Université Rennes, Ouest-France. (Francogallice)
  • Arthur de La Borderie, Histoire de Bretagne, 1975, Meduanae, Joseph Floch Imprimeur Éditeur, T. III., « Le duc Alain Fergent », pp. 30–36. (Francogallice)
  • Henri Poisson, Les Ducs de Bretagne de la maison de Cornouaille : Hoël II, Alain Fergent, III, 1968, Orientis, Édition Bretagne et culture. (Francogallice)
  • Joëlle Quaghebeur, La Cornouaille du IXe au XIIe siècle. Mémoire, pouvoirs, noblesse, 2002, Presses Universitaires de Rennes. (Francogallice)
  • Jean-Christophe Cassard, Houel Huuel : comte de Cornouaille puis duc de Bretagne (circa 1030-1084), 1988, Coriosopiti , Société archéologique du Finistère, T. CXVII, pp.95-117. (Francogallice)
  • Marcel Le Moal, De la Cornouaille à Jérusalem, l’épopée d’Alain IV Fergent duc de Bretagne, 2008, Spézet, Coop Breizh. (Francogallice)