Carolus Blesensis
Carolus Blesensis[1][2] sive de Blesis,[1] ex regia Gallica stirpe ortus, natus anno 1319 Blesis, mortuus die 29 Septembris 1364 Alraii, fuit ex hereditate patris dominus Guisiae et de iure uxoris baro Meduanae, vicecomes Lemovicensis, comes Goelonis, comes Pentevriae et dux Britanniae Minoris. Cum Ioanne Monteforti patre dein filio competitor Ioannis III Britanniae ad successionem fuit. Ob virtutes vitaeque non modo austeritatem sed vero integritatem pietatemque, post vitam defunctam ut sanctum colitur atque anno 1904 beatificatus est.
Vita
recensereFilius natu minor erat Guidonis I comitis Blesensis et Margueritae Valensis Philippi Valensis soror. Sic erat regis Franciae, Philippi VI, nepos.
Die 4 Iunii 1337 Lutetiae Carolus Blesensis in matrimonium Ioannam Pentevriae duxit. Haec Guidonis Pentevriae liberi ducis Arthuri II secundogeniti cum prima uxore Maria Lemovicensis filia erat. Per nuptialem pactionem dictus erat Carolus Blesensis gentilitia patrui sponsae, Ioannis III, arma et nomen Britanniae adsumpturus ac eidem prolis spe orbati duci successurus esse.[3]
Pro uxore successor successione litigiosa
recensereCum viveret dux Ioannes successionem suam melius constabilire noluit, die 30 Aprilis 1341 obitus suus belli successionis Brittonici exordium praenuntiavit, quod viginti tres annorum durabit.
Caballicata competitoris eius
recensereIam Maio ineunte Ioannes Montisfortis, alter coniugis Caroli patruus, ut successor se sistit et Portum Namnetum intravit, deinde Lemovices se transportavit sic et urbis et Ioannis III thesauri in suam potestatem redigit, posthaec Britanniae proceribus paene desertus, citato agmine conductis militibus se praemunivit corripendo praecipua ducati castra, nonnulli sine conflicto sicut Malestretum, Venetos, Quimperlium, Rupes Piriou, Coriosopitum, Briocum, Dinnanum et Mauronium[4]. Verumtamen non idem accidit apud Brestiam et Redonem ubi aliquantulum pugnare opus fuit. Deinceps adversario regis suis Eduardo Angliae occurrit cui homagium redit ratione comitatus Richmondiae, comitatus iste ex traditione duci Britanniae traditus, sed feudum Britanniae nisi e rege Franciae tenebatur neque hoc Montefortius[2] hauddum confirmatus erat.
Decretum Confluentii
recensereUt liber Arthuri secundae nuptae cum uxore Iolanda primogenitus, sed ex omnibus tertius, Ioannes Montisfortis fratris primogeniti successionem ut suam sibi solum et in solidum vindicavit. Reapse erat ille frater naturalis et legitimus Ioannis III et gradu et consanguinitate proximior, verumtamen absque observatione usuum et consuetudinum generalium regni Franciae e contrario agnaticam[5] iuris Francici successionem linealem evocabat. Attamen per arestum die 7 Septembris eodem anno datum apud Confluentium, in curia regis et magno parium Franciae consilio suo, non solum de successione feudorum generaliter pro lineale cognatica[5] arguitur, sed vero quo feudis Britanniae, similiter ac multos alios feudos, usu et consuetudine sexus non obstans filiae etiam veniunt ad talia iura successionum.[6] Ea ratione primogenito defuncto sine liberibus, iura primogeniturae a secundogenito ad fratem transmittuntur, sed ipso iam defuncto huius liber primogenitus representat persona patris suis sicut vivum esset, eius patruos avunculosque excludendo. Ita rex Philippus VI Carolum Blesensis ut ducem baiulum Britanniae agnoscit et ille ratione feudi ut dominus suus huius vassali homagium ligium subsequentem recepit.[7]
Bellator contra Montefortios
recensereEx rege Franciae confirmato ducati tenente, ut baiulus pro uxore, Blesensis e fratre regis Ioanne duce Normanniae adiumentum accipit et anno 1341 Octobri ineunte Andegavo Britanniam versus ingredit.
Primo contra patrem uxoremque
recensereMense Octobri 1341 proelii coeperunt inter Carolum de Bleso et comitem Montisfortis ipsos apud Castrum Celsum, posthaec Novembri urbis Namnetis obsidione Montefortius comprehensus est, captivus castro Lupariense manebit. Ioanna Flandriae pro marito nominatim bellum perrexit, eorum filium mandaverit ad Eduardum III et cum eodem foedus fecerit.[8] Sicut Redones a parte Blesensis urbes multas captas sunt. Caroli ex progressione Hannebotum Ioanna Flandriae relinquit pro Brestia ubi copias Brittonicas Anglicasque colligaverit. Deinde per 1342 obsidione Venetorum Carolus ipse urbis deditionem obtinuerat, sed apud Brestiam et Montem Relaxum, proelis pars Caroli devicta est. Anno 1344 Montefortius, qui die 1 Septembris e captivitate aufugaverit, iterum Venetos adsumpsit. Ut copiae Anglorum ab illis Montefortii separatae sint, a Carolo Coriosopitum obsidetur et hoc praesente civitas e litore dum mare affluebat capta est atque ibi quatuordecim milia cives trucidati sunt. Anno 1345 eadem civitas a Montefortio obsessa est sed non capta et eodem anno Hanneboti adversa valetudine hic obiit.
Secundo contra uxorem filiumque
recensereRursus Ioanna Flandriae, sed hoc tempore pro filio Ioanne Montisfortis, cuius tutor Eduardus III erat, contra Ioanna Pentevriae bellum perrexit. Die 18 Iunii 1347 proelio apud Rupem Deriani per certamen septies decies vulnerabatur Carolus succubens comprehensus est. Postquam captionem per Britanniam de loco in locum ductus fuit, denique Angliam traiecto, sic captivus manserit quasi annos novem. Anglia firmiter incarceratus fuit paene per tres primos annos. Inter omne tempus bis venit in Britanniam semel Franciam. Enimvero dum anno 1351 venit in Franciam cum Carolo Cerdae mariavit filam secundogenitam suam tractavitque cum rege Franciae de redemptione sua mediante nuptialem pactionem, attamen mariti fatum praematurum die 8 Ianuarii 1354 conventioni isti finem dedit. Anno 1352 Ioannes de Bellomanerio una cum aliis proceribus in ambasciatam mandatus est Eduardum III ad tractandum cum rege Blesensis supra liberationem. Et tractato Vestomonasteriensis quem propter implicationem caedis Caroli Cerdae Eduardus nequit observare hic et Carolus promiserunt maritare filium suum primogenitum cum altera filiarum regis et pro redemptione denariorum aureorum quadringenti milia solvere. Tandem die 10 Augusti 1356 tantummodo sub alio pacto quo mediante promissionem florinorum septigenti milia solutus erit.
Cum anno 1363 in Britannia, Blesensem inter et Montefortium, bellum recruderet, uterque partem Britanniae tenebat alterumque ex finibus regionis pellebat, Ioannes Alraium obsedit. Porro Blesensis, regis Franciae opem obtinuit, qui Bertrandum Guesclinum in auxilium misit. Montefortius quoque principis Gallensis suppetias recipit qui Ioannem Candosium cum quanta potuit milites ad copias Montefortii iunxerunt. Die 29 Septembris 1364 pugna acerrima fuerat, ex proceribus Bertrandus Guesclinus captus est et confossus Carolus Blesensis interiit dum Montefortius victor evasit. Ait Ioannes Froissartius tam apud Anglos quam Francogallicos, ut hoste cadente dissentio finiretur, si alteruter innimicorum in manu incideret edictum fuisse trucidaretur.
A pietate usque ad beatitudinem
recensereCorpus eius in locum Fratrum Minorum Guengampi primo requieverit, sed ab 1878 ossus eius ecclessia "Notre Dame de Grâces" prope Guengampum sunt. Ex beata stirpe ortus est, sanctorum duorum familia eius numerabatur, Ludovicum IX regem Franciae et Ludovicum Massiliensis episcopum Tolosae. Ratione vita et meritis ac miracula ei attribuitur inquisitione ad canonizationem requisita est.
Et vero non modo fuit humilis, simplex et begninus sed etiam magis quam ut moris devotione perfectus erat. Horas canonicas cum devotione dicebat, omnia ieiunia indicta per ecclesiam observabat, qualibet veneris die in locum piscis pulmentarium cum pane edebat, mirum in modum saepenumero confessione acceptus erat et recipiebat corpus Domini de quindena in quindenam. Non raro eleemosynas pauperibus dabat atque lavabat pedes eorum flexo uno genu et eis potum et cibum praebuit. Nonnullae donationes pro ecclesiis sacrariisque constiruit. In prosecutionem canonizationis Sancti Ivonis expendit florenorum tria milia atque dum Anglia captivus esset de vita Sancti Ivonis quamdam scriptura fecit Frequenter ad carnem induebat cilicio et sibi alias mortificationes infligabat. Inter eas insignis fuit cum de Turris Londinium recessisset, hieme gratias Deo agit pro liberatione. De campo in quo captus fuerat usque ad ecclesiam Trecorensem ubi reliquias Sancti Ivonis stabant, nihil aliud quod pallium indutus nudus pedes humo fortiter gelata iter fecit et cum Brittones miserantes stipas super semita sua sternerent strata via vitans in asperiora perseverabat; postquam nonnullis septimanis gradi nequit.[9]
Actiones canonizatione aliquod tempus a genere Ludovico Andegavensis defensae erant dum Ioannes IV Britanniae easdem refragatus erat, lente progrediebantur cum bulla apostolica Gregorius XI eas expedire petit, nihilominus in ipso temporis Aviniono huius profectionis reversionisque Romam in oblivionem iit.[10]. Denique die 14 Decembris 1904 a Pio X beatificatus erit.
Propago eius
recensereEx uxore Ioanna Pentevriae liberi quinque habuit:
- Ioannes I Castellionis (1340-1404), qui ei succedit ut comes Pentevriae et Goelonis, vicomes Lemovicensis.
- Guido, qui obses datus Eduardum III Angliae, Anglia e vita excessit.
- Henricus, qui anno 1400 obit.
- Maria Blesensis Castellionis (1345-1404), quae anno 1360 cum Ludovicus Andegavensis (1339-1384) nuptavit et ratione dotalis domina Guisae facta est.
- Marguarita, quae anno 1351 Carolus Cerdae[11] († 1354), comes Enculismensis et comestabilis Franciae nuptavit.
Filius nothus habuit unum:
- Ioannes, dominus Averoultii, qui anno 1364 una cum patre proelio apud Alraium interiitur.
Nexus interni
Antecessor: Ioannes III |
dux baiulus Britanniae de iure uxoris, una cum Ioannae Pentevriae 1341–1364 ___________________________________________ |
Successor: Ioannes IV
|
Antecessor: Guido VII Pentevriae |
vicecomes baiulus Lemovicensis de iure uxoris 1341–1364 |
Successor: Ioannes I Castellionis |
Antecessor: idem |
comes baiulus Pentevriae de iure uxoris 1337–1364 | |
Antecessor: Henricus IV Avaugurii |
comes baiulus Goelonis de iure uxoris 1337–1364 ___________________________________________
| |
Antecessor: idem |
baro baiulus Meduanae de iure uxoris 1337–1364 |
Successor: Ludovicus Andegavensis |
Antecessor: Guido I Blesensis Castellionis |
dominus Guisae de hereditate patris 1342–1360 |
Bibliographia
recensere- Gui Alexis Lobinau, Dom, Histoire de Bretagne, Lutetiae, 1702, chez la veuve François Muguet, T. II. (Francogallice) et (Latine)
- Jean Favier, La Guerre de Cent Ans, Lutetiae, 1980, Fayard. (Francogallice)
- Ioannes Froissartius, Chroniques, Lutetiae, 1835, A. Derez , Liber I, pars I. [7] Gallica (Francogallice)
- Jean-Christophe Cassard, Charles de Blois: 1319-1364. Duc de Bretagne et bienheureux, Brestiae, 1994, Centre de Recherche Bretonne et celtique, Université de Bretagne Occidentale, 1997. (Francogallice)
- Jean-Christophe Cassard, Propagande partisane et miracle engagés dans la guerre de successsion de Bretagne, in: Annales de Bretagne et des pays de l'ouest, année 1995, vol. 102, N°102-2, pp. 7-24. [8] (Francogallice)
- Laurent Héry, La "sainteté de Charles de Blois" ou l'échec d'une canonisation politique, in: Britannia Monastica, 2006, T. 10, pp. 21-41. [9] (Francogallice)
Notae
recensere- ↑ 1.0 1.1 Gui Alexis Lobinau, Dom, Histoire de Bretagne, Lutetiae, 1702, chez la veuve François Muguet, T. II. [1] Libri Googles (Francogallice) et (Latine)
- ↑ 2.0 2.1 Bernard de Montfaucon, Les monuments de la monarchie Françoise, 1731, Lutetiae, chez Julien-Michel Gaudoin, T. III. [2] Libri Googles (Francogallice) et (Latine)
- ↑ Jean Froissart, Chroniques, Lutetiae, 1835, A. Derez , Liber I, pars I, cap. 147, pp. 127-128 [3] Gallica (Francogallice)
- ↑ Jean Favier, La Guerre de Cent Ans, Lutetiae, 1980, Fayard, p. 133. (Francogallice)
- ↑ 5.0 5.1 De linealibus agnatica cognaticaque, vide: Hugo Grotius, Iure belli ac paci, 1773, Traiecti ad Rhenum, ex officina Ioannis a Schoonhoven, Lib. II, Cap. VII. [4] Libri Googles (Latine)
- ↑ Hyacinthe Morice,Arrêt de Conflans in: Mémoires pour sevir de preuve à l'histoire ecclésiastique et civile de Bretagne, 1747, Lutetiae, imprimerie Charles Osmont, T. I, p.1421. [5] Libri Googles (Latine)
- ↑ Arestum Conflantium, vide: Gui Alexis Lobinau, Dom, Arrêt de Conflans in: Histoire de Bretagne, Lutetiae, 1702, chez la veuve François Muguet, T. II., pp. 485-488. (Francogallice) et (Latine)
- ↑ Jean Favier, La Guerre de Cent Ans, Lutetiae, 1980, Fayard, p. 136 (Francogallice)
- ↑ Inquisitio de canonizatione Caroli Blesensis, vide: Gui Alexis Lobinau, Dom, Extrait de l'enquète faite à Angers sur la canonisation de Charles de Blois in: Histoire de Bretagne, Lutetiae, 1702, chez la veuve François Muguet, T. II., pp. 540-570. (Francogallice) et (Latine)
- ↑ Laurent Héry, La "sainteté de Charles de Blois" ou l'échec d'une canonisation politique, in: Britannia Monastica, 2006, T. 10, pp. 21-41. (Francogallice)
- ↑ Iacobus Wilhelmus Imhof, Corpus historiae genealogicae Italiae et Hispaniae, 1702, Norimbergae, Typis Ioannis Ernesti Adelburneri. [6] Libri Googles (Latine)
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Carolum Blesensis spectant (Charles of Brittany, Charles de Blois). |