Administratio digesta sive administratio dispertita sive administratio deglomerata aut si sic dicere licitum erit « administratio deconcentrata » (Italice amministrazione deconcentrata ; Francogallice administration déconcentrée ; Hungarice dekoncentrált közigazgatásának ; Romanice administrației deconcentrat)[1] est modus administrationis quo organum administrativum quoddam auctoritatem potestatemque eiusdem administrationis publicae in aliud hierarchice inferiore gradu transfert ut cuiusdam facultatis curet.

Ob nimis glomerationem activitatis administrationis centralis deglomeratione opus esse videtur. Digestionis scopus ad congestionem vitandam atque celeritatem actionibus eius praestandam est, quia administratio deglomerata ad negotia localia curanda magis apta reputata est. Sic capacitati deliberandi congestae, glomeratae, vel « concentratae » in capite organizationis rei publicae opponitur capacitas deliberandi digesta, dispertita, deglomerata vel « deconcentrata ».

Administratio centralis semet ipsa sed localiter iurisdictiones stricte praescriptas pro agentibus suis dispertit. Nihilominus praefectio agentium ad arbitrium eius manet et tandem personalitas iuridica administratione centrali persistit et haec agentes locales praefectos praepositosve huius subordinatione tenet et isti nomine rei publicae agent. Solito agens gradu administrativo superiore non nisi officia quae illos gradibus inferioribus exsequi non possunt exercebit. Eo modo adversus decentralizatum illud administranionis dispertitae organum personalitatem iuridicam propriam non tenet e contrario pro persona rei publicae aget. Sic dispertitionum ex agentibus res publica manet persona quae aget sed localiter.

  • « Deconcentratio organica » dicitur cum organa ab organizatione instituuntur ne e sede operationis centrali sed aliis exterioris agant sine alteratione integritatis istius organizationis.
  • « Deconcentratio functionalis » dicitur cum organizatio quae praerogativas glomerat pro organum vel organa sua cuiusdam muneris functionem edicit.


Nexus interni

  1. Béatrice Boissard, L'administration dans le droit Européen,Universitatea « Petru Maior » de Tîrgu Mureç, 2008, Miskolc university press, pp. 205 et 206. (Francogallice)