Delphinatus Viennensis
Delphinatus Viennensis[1] (Francogallice Dauphiné) est antiqua Franciae provincia. Medio Aevo pars Imperii erat, sed eius duces, qui Delphini nuncupati sunt, nullius auctoritati obnoxii erant et civitatem suam more regio tenebant. Saeculo XIV Delphinatus a rege Philippo VI emptus est et pars regni Franciae factus est.
Res apud Vicidata repertae:
Gratianopolis erat eius caput. Eius terrae in praefecturis hodie divisae sunt, quae Isara, Drona et Alpes Superiores sunt.
Notae
recensere- ↑ "per Capitula Ecclesiae Gallicanae et Delphinatus Viennensis ..." (p. 439 apud Google Books)
Provinciae militares Franciae usque in annum 1789