Benedictus, vulgo Benoît Hamon (natus die 26 Iunii 1967) est politicus socialista Francicus et olim legatus ad Parlamentum Europaeum.

Wikidata Benedictus Hamon
Res apud Vicidata repertae:
Benedictus Hamon: imago
Benedictus Hamon: imago
Benedictus Hamon: subscriptio
Benedictus Hamon: subscriptio
Nativitas: 26 Iunii 1967; Saint-Renan
Patria: Francia

Benedictus Hamon natus est ad fanum Sancti Ronani Finis Terrae, patre ingeniario qui apud Armamentarium Navale Brestiense laboravit. Brestiae atque annis 1976–1980 Dakar in urbe Senegaliae educatus est: ibi alumnus fuit Collegii de Hann. In Britanniam Minorem reditus ad universitatem Britanniae Occidentalis progressus est, sed iam anno aetatis undevigesimo inter socialistas agebat. Primus est in serie praesidum motús Iuvenum Socialistarum, quod officium annis 1993–1995 tenuit. Fuit a die 2 Aprilis 2014 usque ad 25 Augusti eiusdem anni minister eruditionis nationalis, primo ministro Manuele Valls. Candidatus selectus est pro factione Socialistica in comitiis 2017 ad praesidem Franciae eligendum.

Opera recensere

 
Harlem Désir (ad sinistram partem), Benedictus Hamon et Martina Aubry Lutetiae anno 2009 inter socialistas egressi
  • 2004 (cum Vincentio Peillon et Arnaldo Montebourg) : Au cœur de la gauche: Éléments pour un projet politique. Lutetiae: Le Bord de l'Eau
  • 2011 : Tourner la page – Reprendre la marche du progrès social. Lutetiae: Flammarion

Notae recensere


Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Benedictum Hamon spectant.
Ministri principales rectionis Francicae Manuelis Valls et Bernardi Cazeneuve 2014–2017 (praeside Francisco Hollande)
Ministri eruditionis Francici 1959–