Sylvia Pinel, nata die 28 Septembris 1977, est socialista et politica Franciae. Fuit ab anno 2012 minister artificiorum, commercii et peregrinationis, primo ministro Ioanne Marco Ayrault, sed a die 2 Aprilis 2014 minister habitationis et aequalitatis territoriorum, praecessore Caecilia Duflot, primo ministro Manuele Valls.

Sylvia Pinel

In oppido L'Union inter suburbia Tolosae nata, ad Montem Albanum apud Lyceum Michelet discipula, Sylvia Pinel est alumna Universitatis Tolosanae I. Ab anno 2007 ad 2012 legata est ad Conventum Nationalem pro circulo II Tarnis et Garumnae.


Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Sylviam Pinel spectant.
Ministri principales rectionis Francicae Manuelis Valls et Bernardi Cazeneuve 2014–2017 (praeside Francisco Hollande)