Manuel Valls (natus die 13 Augusti 1962) est politicus Franciae.

Wikidata Manuel Valls
Res apud Vicidata repertae:
Manuel Valls: imago
Manuel Valls: imago
Nativitas: 13 Augusti 1962; Horta
Patria: Hispania, Francia
Nomen nativum: Manuel Carlos Valls Galfetti

Familia

Genitores: Xavier Valls; Luisangela Galfetti
Coniunx: Anne Gravoin

Manuel Valls, nepos diurnarii Catalani Magí Valls, filius est Xaverii Valls artificis et Ludovicae Angelae Galfetti magistrae (architecti Helvetici Aurelii Galfetti sororis). Barcinone in urbe Hispaniae natus est sed in Francia educatus: "Filius sum," ait, "pictoris Hispani matrisque Italae Helveticae qui Franciam elegerunt propter pulchritudinem, magnitudinem, dulcedinem."[1]

Annum octodecimum agens, sectator iam Michaelis Rocard, sodalis factionis socialisticae factus est. Apud universitatem Parisiensem I historiae studuit. Annis 1988-1991 a consilio meruit iuxta ipsum Rocard qui eis annis primus minister erat. Ab anno 2001 magister urbi Evriae fuit usque in 2012, quo anno minister rerum internarum selectus est, praeside Francisco Hollande. Die 31 Martii 2014 primus minister promotus est, succcessor Ioanni Marco Ayrault. Quod munus die 6 Decembris 2016 renuntiavit ut candidaturam suam ad officium praesidis proposuerit.

Manuel Valls e prima uxore Natalia Soulié quattuor filios genuit. A qua divortio separatus die 1 Iulii 2010 violinae psaltricem Annam Gravoin in matrimonium duxit.

  1. "Je suis le fils d'un artiste peintre espagnol et d'une mère suisse italienne qui ont choisi la France pour sa beauté, pour sa grandeur, pour sa douceur" (M. Valls apud Matthieu Hoffstetter, "La famille suisse de Manuel Valls" in Bilan (1 Aprilis 2014)

Bibliographia

recensere
 
Manuel Valls (ad sinistram) et Matthaeus Renzi apud ferias oeconomicas Tridenti anno 2015 picti

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Manuelem Valls spectant.
Ministri principales rectionis Francicae Manuelis Valls et Bernardi Cazeneuve 2014–2017 (praeside Francisco Hollande)
Ministri rerum internarum Francici 1959–