Aperire sectionem principem
Wikidata-logo.svg Ricardus Ferrand
Res apud Vicidata repertae:
Ricardus Ferrand: imago
Nativitas: 1 Iulii 1962; Segodunum
Patria: Francia

Officium

Officium: member of the French National Assembly, Minister of Territorial Development, member of the French National Assembly, president of the French National Assembly, Regional council member of Brittany
Munus: Politicus, top official

Consociatio

Factio: Factio Socialistica, La République En Marche!

Ricardus, vulgo Richard Ferrand (Segoduni natus die 1 Iulii 1962) est politicus Franciae.

Bünde in urbe Germaniae duos annos educatus, apud universitates Tolosanam et Parisiensem eruditus, Ricardus Ferrand iam annum duodevigesimum agens sodalis factionis socialisticae factus est. Diurnarius ett artifex graphicus laboravit apud diaria inter quae Le Monde, Centre Presse. Ab anno 1988 officinam graphicam direxit, sed ab anno 1991 consiliarius meruit iuxta politicum Kofi Yamgnane. Legatus est a die 27 Martii 1998 apud consilium praeefecturae Finis Terrae et a die 26 Martii 2010 apud consilium regionale Britanniae Minoris. A die 20 Iunii 2012, consilio praefecturali relicto, legatus est apud Conventum Nationale pro circulo Finis Terrae. Ab anno 2016 secretarius generalis meret factionis novae En marche![fr] ab Emmanuele Macron conditae. Quo anno 2017 praeside electo, Ricardus Ferrand a die 17 Maii 2017 minister a provinciis meruit, primo ministro Eduardo Philippe, sed die 19 Iunii eiusdem anni demissionem suam protulit.

BibliographiaRecensere

 
Ioannes Iacobus Urvoas legatus Finis Terrae (ad sinistram), Ricardus Ferrand, Franciscus Cuillandre praefectus urbi Brestiae Remis apud congressum factionis socialisticae anno 2008 picti

Nexus externiRecensere

Ministri rectionis Francicae Eduardi Philippe 2017– (praeside Emmanuele Macron)