Aperire sectionem principem
Wikidata-logo.svg Florentia Parly
Res apud Vicidata repertae:
Florentia Parly: imago
Nativitas: 8 Maii 1963; Bononia ad Sequanam
Patria: Francia

Officium

Officium: Secretarius Status, Minister of the Armed Forces
Munus: politicus

Consociatio

Familia

Genitores: ; Jeanne-Marie Parly
Coniunx: Martin Vial

Memoria

Laurae: Knight of the Legion of Honour, Officer of the National Order of Merit

Florentia, vulgo Florence Parly (die 8 Maii 1963 nata Bononiae ad Sequanam)[1] est negotiatrix et politica Franciae.

Alumna est instituti scientiarum politicarum Parisiensis et scholae nationalis administrationis Argentorati in urbe. Iuxta ministerium vectigalium et apud ministros Michael Durafour Paulumque Quilès operam dedit. Sodalis ab anno 1995 factionis socialisticae, consiliaria fuit apud Leonillum Jospin primum ministrum ab anno 1997 iussuque eiusdem secretaria civica a vectigalibus a die 3 Ianuarii 2000 ad 6 Maii 2002. Deinde apud regimina regionalia Burgundiam et Insulam Franciae, sed apud societates mercatorias laboravit Air France ab anno 2006 et SNCF ab 2014.

Die 21 Iunii 2017 ad officium ministrae exercituum ab Eduardo Philippe convocata est, praeside Emmanuele Macron.

NotaeRecensere

  1. De die Vicipaediae plures consentiunt, aliis aliter, fonte nullo citato. De anno et loco vide e.g. Libération (22 Februarii 2000)

BibliographiaRecensere

Ministri rectionis Francicae Eduardi Philippe 2017– (praeside Emmanuele Macron)
Ministri munitionis Francici 1959–
Petrus Guillaumat 1959 • Petrus Messmer 1960 • Michael Debré 1969 • Robertus Galley 1973 • Iacobus Soufflet 1974 • Ivo Bourges 1975 • Ioël Le Theule 1980 • Robertus Galley 1980 • Carolus Hernu 1981 • Paulus Quilès 1985 • Andreas Giraud 1986 • Ioannes Petrus Chevènement 1988 • Petrus Joxe 1991 • Petrus Bérégovoy 1993 • Franciscus Léotard 1993 • Carolus Millon 1995 • Alanus Richard 1997 • Michaela Alliot-Marie 2002 • Herveus Morin 2007 • Alanus Juppé 2010 • Gerardus Longuet 2011 • Ioannes Ivo Le Drian 2012 • Sylvia Goulard 2017 • Florentia Parly 2017