Lyceum (schola)
Lyceum[1] est schola secundaria, plerumque in Europa, quae varie in variis civitatibus definitur. Vocabulum Lyceum deducitur a Lyceo antiquo (Graece Λύκειον), Apolloni dedicato luco prope Athenas ubi fuit locus gymnasii Aristotelis. Quam ob rem postea illud nomen fuit nomen scholarum quae educationi superiori profuerunt.
In Francia
recensereNapoleo imperator, tunc adhuc primus consul, decrevit ut respublica et non iam ecclesia doceret iuventutem Francogalliae et creavit anno 1802 in toto imperio retem scholarum publicarum quibus dedit nomen Lycei ad electam iuventutem erudiendam. Hodie vero multa lycea in Francia sunt quae cursum studiorum trium annorum inter collegium et universitatem praestant, qui cursus classes secundam, primam, terminalem comprehendit, et baccalaureo velut coronatur. Nonnulla lycea inter nobilissima duas classes superiores post baccalaureum proponunt, in quibus discipuli praeparant certamina introitum in Scholas Magnas dictas (Schola Normalis Superior, Schola Chartarum etc.) permittentia.
In Italia
recensereLyceum Scientiarum Humanarum est, in Italia, genus scholae secundariae, quae dicitur, alterius gradus, cuius propria est inclinatio quaedam ad scientias humanas, id est de homine, praesertim ad anthropologiam culturalem, ad psychologiam, ad sociologiam, ad paedagogiam. Duae sunt Lycei Scientiarum Humanarum formae, quarum altera "translaticia" appellatur, altera "oeconomica-socialis". Lyceum Scientiarum Humanarum est, sicut et cetera lycea Italica, quinquennale et ad id discipuli accedere possunt post octonos omnino annos scholis frequentandis peractos.
Lyceum Scientiarum Humanarum, in annum scholarem 2010/2011 ministra Maria Stella Gelmini auctrice primum institutum, originem ducit ab Instituto Magistrali, quod magistros ludorum seu scholarum "elementariarum" formabat et quadriennium singulis discipulis erat frequentandum necnon, in sua forma posteriore, accessum ad Facultatem Magisterii, in studiorum universitate, sine ullo additamento permittebat, ad ceteras vero facultates tantummodo anno completivo interposito.
Index lyceorum
recensere- Lyceum Alpinum Zuoz
- Lyceum dresdense[2]
- Lyceum ecclesiasticum
- Lyceum Lateranense
- Lyceum Heinrici IV[3]
- Lyceum Ludovici magni[4]
- Lycée du Parc
Notae
recensere- ↑ Albert Sleumer, Kirchenlateinisches Wörterbuch (Limburg: a. d. Lahn, 1926), s.v. "lyceum"[nexus deficit].
- ↑ Viro Admodum Reverendissimo … Dn. Aegidio Strauchio … Patrono et Promotori devote venerando de Nominali gratulatur decenter Lyceum Dresdense, d. 1. Septemb. Anno 1648[nexus deficit]
- ↑ Sophia Peltier-Le Dinh, Daniela Michel-Chich, Andreas Arnold-Peltier: Le Lycée Henri-IV, entre potaches et moines copistes, Lutetia 2008
- ↑ Gustavus Dupont-Ferrier, Du College de Clermont au Lycée Louis-le-Grand, 1563-1920, la vie quotidienne d'un college parisien pendant plus de trois cent cinquante ans, Lutetia 1921