Constantinus Georgii f. Caramanles vel litteris Graecis Κωνσταντίνος Γεωργίου Καραμανλής, natus die 8 Martii 1907 in vico Prote Macedoniae eo tempore imperii Ottomanici, mortuus die 23 Aprilis 1998 Athenis) fuit vir publicus Graecus. Constantinus A. Caramanles vir publicus nepos eius est.

Wikidata Constantinus G. Caramanles
Res apud Vicidata repertae:
Constantinus G. Caramanles: imago
Constantinus G. Caramanles: imago
Constantinus G. Caramanles: subscriptio
Constantinus G. Caramanles: subscriptio
Nativitas: 8 Martii 1907; Proti, Serres
Obitus: 23 Aprilis 1998; Athenae
Patria: Graecia

Familia

Genitores: Georgios Karamanlis; Foteini Dologlou
Coniunx: Amalia Megapanou

Memoria

Sepultura: Filothei
Constantinus Caramanles designationem Planetarii Eugenidis anno 1962 inspicit, monstrante astronomo Demetrio Cotsace, adstante Marianthe Simu soror Eugenii Eugenidis

Iuventus et munus

recensere

Post scholam finitam Caramanles annis 1925 - 1929 Athenis iurisprudentiae studebat. Ab anno 1932 causidicus operam dedit.

Cursus honorum

recensere

Anno 1935 primo legatus ad parlamentum Graecum electus est, sed anno 1936 Ioannem Metaxas dictatorem adiuvare negavit et iterum causidicus operam dedit. Anno 1944 brevi tempore e patria, quae tum a Germania et Italia occupata est, fugit. Liberate recuperata revertebat et anno 1946 iterum legatus parlamenti electus est. Anno 1946/47 administer laboris, anno 1948 administer commeatus, annis 1948 - 1950 administer rerum socialium. Anno 1950 etiam administer defensionis erat et anno 1952 suffragium mulierum admisit. Die 6 Octobris 1955 a rege Paulo I primo Primus Minister nominatus est. Diebus 5 Martii - 17 Maii 1958 Constantinus Georgacopulus pro tempore eius successor erat, sed tum iterum praeses ministrorum nominatus est. Et diebus 20 Septembris ad usque 4 Novembris 1961 administratio eius interrupta est, cum Constantinus Dovas brevi tempore praeses ministrorum erat. Die 17 Iunii 1963 autem se a magistratu recessit, quod cum rege Paulo de imperio ducum militum controversiam habebat, atque in exilium Lutetiam se recessit. Die 27 Iulii 1974, postquam dictatura militum finita et libertas restituta est, in patriam revertebat et iterum praeses ministrorum nominatus est. Cum aliis factionem Novam Democratiam condidit. Duces seditiosos militum incarceravit et iudicio damnari iusiit, suffragium de republica habuit atque democratiam confirmavit. Usque ad annum 1980 primus minister mansit, dum officium successori Georgio Rallis tradidit. Anno 1980 Praeses reipublicae electus hoc officium die 15 Maii iniit. Quod Andreas Papandreu praeses ministrorum negavit, factionem suam Caramanles iterum electurum esse, hic iam die 10 Martii 1985 a magistratu summo - atque vita publica - recessit. Anno 1990 autem multis rogatus iterum praeses electus est et munere ad diem 10 Martii 1995 fungebatur.

Nexus externi

recensere
  • Pagina Instituti Constantini Caramanlis (Neograece, Anglice)
Primi ministri Graeciae

Ioannes CapodistriasSpyridon TricupesAlexander MaurocordatusIoannes ColettesComes Iosephus Ludovicus von ArmanspergIgnatius von RudhartOtho von WittelsbachAlexander MaurocordatusOtho von WittelsbachAndreas MetaxasConstantinus CanaresAlexander MaurocordatusIoannes ColettesCitsus TzauelasGeorgius CunturiotesConstantinus CanaresAntonius CriezesConstantinus CanaresAlexander MaurocordatusDemetrius BulgaresAthanasius MiaulesGennaeus ColocotronesDemetrius BulgaresAristides MoraitinesZenobius BalbesDiomedes CiriacusBenizelus RufusDemetrius BulgaresConstantinus CanaresZenobius BalbesConstantinus CanaresBenizelus RufusAlexander CumundurusEpaminondas DeligeorgesDemetrius BulgaresAlexander CumundurusEpaminondas DeligeorgesBenizelus RufusDemetrius BulgaresAlexander CumundurusAristides MoraitinesDemetrius BulgaresThrasybulus ZaimesEpaminondas DeligeorgesAlexander CumundurusThrasybulus ZaimesDemetrius BulgaresEpaminondas DeligeorgesDemetrius BulgaresCharilaus TricupesAlexander CumundurusEpaminondas DeligeorgesAlexander CumundurusEpaminondas DeligeorgesAlexander CumundurusConstantinus CanaresAlexander CumundurusCharilaus TricupesAlexander CumundurusCharilaus TricupesAlexander CumundurusCharilaus TricupesTheodorus DeligiannesDemetrius BalbesCharilaus TricupesTheodorus DeligiannesConstantinus ConstantopulusCharilaus TricupesSoterius SoteropulusCharilaus TricupesNicolaus DeligiannesTheodorus DeligiannesDemetrius RallesAlexander ZaimesGeorgius TheotocesAlexander ZaimesTheodorus DeligiannesGeorgius TheotocesDemetrius RallesGeorgius TheotocesTheodorus DeligiannesDemetrius RallesGeorgius TheotocesDemetrius RallesCyriacules MauromichalesStephanus DragumesEleutherius BenizelusDemetrius GunaresEleutherius BenizelusAlexander ZaimesStephanus SculudesAlexander ZaimesNicolaus CalogeropulusSpyridon LamprusAlexander ZaimesEleutherius BenizelusDemetrius RallesNicolaus CalogeropulusDemetrius GunaresNicolaus StratusPetrus ProtopapadacesNicolaus TriantaphyllacusAnastasius CharalambesSoterius CrocidasStylianus GonatasEleutherius BenizelusGeorgius CaphantaresAlexander PapanastasiuThemistocles SophulesAndreas MichalacopulusTheodorus PancalusAthanasius EutaxiasGeorgius CondylesAlexander ZaimesEleutherius BenizelusAlexander PapanastasiuEleutherius BenizelusPanages TsaldaresEleutherius BenizelusAlexander OthonaeusPanages TsaldaresGeorgius CondylesConstantinus DemertzesIoannes MetaxasAlexander CoryzesEmmanuel TsuderusGeorgius TsolacogluConstantinus LogothetopulusIoannes RallesSophocles BenizelusGeorgius PapandreuNicolaus PlastirasPetrus BulgaresDamascenus PapandreuPanagiotes CanellopulusThemistocles SophulesPanagiotes PulitsasConstantinus TsaldaresDemetrius MaximusConstantinus TsaldaresThemistocles SophulesAlexander DiomedesIoannes TheotocesSophocles BenizelusNicolaus PlastirasSophocles BenizelusNicolaus PlastirasDemetrius CiusopulusAlexander PapagusConstantinus G. CaramanlesConstantinus GeorgacopulusConstantinus G. CaramanlesConstantinus DobasConstantinus G. CaramanlesPanagiotes PipinelesStylianus MauromichalesGeorgius PapandreuIoannes ParasceuopulusGeorgius PapandreuGeorgius Athanasiades-NovasIlias TsirimocusStephanus StephanopulusIoannes ParasceuopulusPanagiotes CanellopulusConstantinus ColliasGeorgius PapadopulusSpirus MarcezinesAdamantius AndrutsopulusConstantinus G. CaramanlesGeorgius RallesAndreas PapandreuTzannes TzannetacesIoannes GribasXenophon ZolotasConstantinus MetsotacesAndreas PapandreuConstantinus SimitesConstantinus A. CaramanlesGeorgius Papandreu iuniorLucas PapademusPanagiotes PicrammenusAntonius SamarasAlexius TsiprasBasilica Thanou-ChristofilouAlexius Tsipras • Cyriacus Metsotaces