Andreas Metaxas
Andreas Metaxas (Graece: Ανδρέας Μεταξάς, natus anno 1790, mortuus 19 Septembris 1860) vir publicus Graecus erat.
Cursus honorum
recensereMetaxas inter Bellum rerum novarum Graecum annis 1824 - 1827 Metaxas administer belli in administratione Ioannidis Capodistrias erat. Postquam Otho anno 1832 rex Graeciae factus est, Metaxas legatus patriae Olisiponis et Matriti erat. Anno 1840 administer belli iterum factus est atque die 15 Septembris 1843 inter res novas, quibus Otho ad promulgandam constitutionem coactus est, primus minister Graeciae nominatus est. Hoc officio ad diem 15 Martii 1844 fungebatur. Tum Constantinus Canares eius successor factus est. Annis 1850 - 1854 legatus Constantinopolin missus est.
Nexus externi
recenserePrimi ministri Graeciae