Theodorus Deligiannes
Theodorus Deligiannes (Graece Θεόδωρος Δηλιγιάννης; natus Calabrytae die 2 Ianuarii 1820; interfectus Athenis die 13 Iunii 1905) fuit quinquies primus minister Graeciae. Necatus est iuxta Curiam Athenarum ab aleatore Constantino Geracare.
Iuventus et munus
recensereDeligiannis e familia nobilissima natus est, nepos eius Nicolaus Deligiannes primus minister Graeciae fuit. Ipse in Universitate Athenarum iurisprudentiae studebat. Ab anno 1842 in administerio rerum internarum operam dedit.
Cursus honorum
recenserePostquam Otho I rex pulus est, administer rerum exterarum factus est. Anno 1867 legatus Graeciae Lutetiae fuit. Proximis annis saepe administer rerum diversarum et quinquies praeses ministrorum fuit. Anno 1905 a sicario necatus est quod acriter in lusoria aleatoria egerat.
Index magistratuum
recensere- Primus minister Graeciae 1 Maii 1885 - 9 Maii 1886
- Primus minister Graeciae 5 Novembris 1890 - 1 Martii 1892
- Primus minister Graeciae 11 Iunii 1895 - 30 Aprilis 1897
- Primus minister Graeciae 6 Decembris 1902 - 27 Iunii 1903
- Primus minister Graeciae 29 Decembris 1904 - 13 Iunii 1905
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |