Basilica Thanu-Christophilu
Basilica Thanu-Christophilu (Graece Βασιλική Θάνου-Χριστοφίλου, nata anno 1950 in oppido Chalcide), iudicatrix, fuit a die 27 Augusti 2015 breve temporis spatium prima ministra Graeciae.
Munus
recensereThanu-Christophilu apud universitates Atheniensem Parisiensemque II iurisprudentiae studebat et iudicatrix facta est. Ab anno 2012 praeses Unionis Iudicum et causidicorum Graeciae fuit[1]. Ab anno 2015 iudicatrix in summo iudicio Graeciae est.
Cursus honorum
recenserePostquam Alexius Tsipras primus minister die 20 Augusti 2015 a magistratu se recessit et electio parlamenti in diem 20 Septembris 2015 constituta est, Procopius Paulopulus praeses rei publicae Thanu-Christophilu pro tempore primam ministram nominavit[2]. Thanu-Christophilu prima femina est, quae hoc munere functa sit.
Notae
recensereNexus externi
recensere
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |