Zenobius Balbes
Zenobius Balbes (Graece: Ζηνόβιος Βάλβης, natus anno 1800 Mesolongii, mortuus 25 Augusti 1886 eodem loco) fuit politicus Graecus qui bis primus minister patriae meruit. Frater eius minor natus Demetrius Balbes idem officium anno 1886 implevit.
Iuventus et munus
recensereBalbes primo theologiae studebat, deinde in Universitate Pisana iurisprudentiae. Cum Otho rex Graeciam regnaret, Balbes delator publicus erat, anno 1841 iuris consultus operam dedit. Ab anno 1849 in consiliis ministrorum Antonii Criezes et Constantini Canares administer aerarii publici fuit. Anno 1863 et 1864 bis brevi tempore ipse Primus Minister erat, diebus 24 Februarii ad usque 9 Aprilis 1863 atque 28 Aprilis ad usque 7 Augusti 1864. Deinde vitam publicam reliquit et in urbem patriam rediit.
Bibliographia
recensere- Ανδρέας Γ. Δημητρόπουλος, Οι Ελληνικές Κυβερνήσεις 1843-2004 (Athenis, 2004) pp. 13-14
- Ν. Μακρυγιάννης, Οι Πρωθυπουργοί της Ελλάδας, 1843-1979 (Athenis: Estia, 1979)
- Κ. Πετρόπουλος, Μεσολογγίτικες εθνικές δόξες. Οι πέντε Μεσολογγίτες πρωθυπουργοί: Σπυρίδων Ι. Τρικούπης, Ζηνόβιος Ι. Βάλβης, Δημήτριος Ι. Βάλβης, Επαμεινώνδας Δ. Δεληγεώργης, Χαρίλαος Σ. Τρικούπης (1971)
Primi ministri Graeciae