Demetrius Bulgares
Demetrius Bulgares (Graece: Δημήτριος Βούλγαρης, natus 20 Decembris 1802 in insula Hydra, mortuus 10 Ianuarii 1878 Athenarum) miles ac politicorum peritus Graecus erat.
Cursus honorum
recensereInter Bellum rerum novarum Graecum ab anno 1821 contra Imperium Ottomanicum miles classicus certavit. Ab anno 1827 legatus ad Parlamentum Graecum erat. Inimicus fuit acerrimus Ioannis Capodistrias praesidis ministrorum ad usque eius mortem anno 1831. Anno 1843 senator, ab anno 1847 administer classis in collegio ministrorum Citsi Tzauelas erat. Die 11 Octobris 1855 a Othone rege primo Primus minister factus est. Hoc officio ad diem 25 Novembris 1857 fungebatur. Fuit inter eos, qui Othonem anno 1862 e regno pepulerunt et iterum Primus minister factus est (23 Octobris 1862 - 21 Februarii 1863). Insequentibus annis saepe praeses ministrorum erat:
- 6 Novembris 1863 - 17 Martii 1864
- 15 Novembris 1865 - 18 Novembris 1865
- 21 Iunii 1866 - 30 Decembris 1866
- 6 Februarii 1868 - 6 Februarii 1869
- 6 Ianuarii 1872 - 20 Iulii 1872
- 21 Februarii 1874 - 8 Maii 1875
Cum ultimo tempore Primus Minister erat Charilaus Tricupes litteras ad regem Georgium II dedit, quibus Bulgares corruptionis accusabatur: Dimissus est et Tricupes eius successor nominatus est.