Tzannes Tzannetaces
Tzannes Tzannetaces (Graece: Τζαννής Τζαννετάκης, natus die 13 Septembris 1927 Gythii, mortuus die 1 Aprilis 2010 Athenarum) miles et vir publicus Graecus erat.
Munus
recensereTzannetaces miles et legatus classis bellariae Graecae fuit, qui autem post seditionem militum anno 1967 factam militiam reliquit et etiam annis 1969 - 1971 inarceratus est. Tum in exilium se recepit.
Cursus honorum
recensereDictatura anno 1974 finita et libertate restituta sodalis factionis Novae Democratiae et anno 1977 legatus ad parlamentum Graecum factus est. Anno 1980/1981 administer operum publicorum in consilio ministrorum Georgii Rallis et anno 1982 frustra candidatus praefecti urbis Athenarum erat. Cum Nea Democratia anno 1989 electione parlamenti victor evenisset, Tzannetaces die 2 Iulii 1989 Primus Minister nominatus est. Una cum sinistra extrema regnavit, sed hoc foedus mox sublata est atque Tzannetaces die 12 Octobris eiusdem anni se praese ministrorum recepit. Sed mansit ut antea administer defensionis nationalis atque viatorum ad usque 1990. Anno 1990/1991 administer culturae fuit.