Xenophon Zolotas
Xenophon Euthymius Zolotas (Graece: Ξενοφών Ευθυμίου Ζολώτας, natus 26 Martii 1904 Athenis, mortuus 11 Iunii 2004 eodem loco) oeconomiae peritus, aerarius atque vir publicus Graecus fuit.
Iuventus et munus Recensere
Zolotas, postquam scholam finivit, Athenis, Lipsiae atque Lutetiae oeconomiae studebat. Annis 1928 - 1968 professor oeconomiae Athenis erat. Annis 1944/1945, 1955 - 1967 ac 1974 und 1981 praeses Argentariae Nationalis Graeciae fuit.
Praeses ministrorum Graeciae Recensere
Cum anno 1989 neque PASOK neque Nova Democratia factio maiorem partem legatorum regeret, Zolotas die 23 Novembris pro tempore munus Primi Ministri suscepit. Postquam autem electione nova Constantinus Metsotaces (Nova Democratia) vicit, Constantino Metsotaces die 11 Aprilis 1990 officium tradidit.
Primi ministri Graeciae