Aperire sectionem principem

Lingua Graeca media (Neograeca:Μεσαιωνική ελληνική γλώσσα; quoque notus ut "lingua romana": Ρωμαϊκή γλώσσα; hē rhōmaikē (dialektos/glōssa)[1][2]) est species linguae Graecae inter exordium medii aevi anno circa 600 et expugnationem Constantinopolis anno 1453, qui commune finis mediae aetatis in Europa austroorientali habetur. Lingua Graeca sola lingua imperii Romani orientalis facta est, qua re hic status linguae saepe etiam Lingua Byzantina nominatur.

Interdum iam quartum saeculum p.C.n. initium huius status linguae existimatur, sed hoc arbitrarius statum esse videtur. Septimo tandem saeculo mores atque institutiones imperii tam profunde commutati sunt, ut ibi discrimen inter antiquam Graecam linguam et mediam ponere fas esse videtur. Constat hic status linguae quasi ligamen inter antiquam et recentem Graecam linguam esse quod etsi in scriptis plurima specifica antiquae linguae retinebantur simul lingua cottidiana magis magisque indicia recentioris linguae Graecae exhibebat.

Indagnatio mediae linguae Graecae est pars Byzantinisticae rationis.

NotaeRecensere

  1. Hakkarainen, Mika: "Bysantin kreikka". Teoksessa Lamberg, Marko & Lahtinen, Anu & Niiranen, Susanna (toim.) (2009). Suomalaisen Kirjallisuuden Seuran Toimituksia 1203. Helsinki: Suomalaisen Kirjallisuuden Seura. pp. 426–443. ISBN 978-951-746-953-1 
  2. Haldon, John (2010). (Byzantium: A History, 2000.). Helsinki: Gaudeamus. ISBN 978-952-495-097-8