Apostolus Alexandres
Apostolus Alexandres (Απόστολος Αλεξανδρής; natus 1879 Lamiae, mortuus die 12 Aprilis 1961) fuit vir politicus Graecus, fautor linguae Neograecae demoticae, unus inter rerum novarum studiosos qui anno 1906 "Iaponici" cognominati sunt.
Vita
recensereParentes eius erant profugi; iam in iuventute eius interfuit politicarum rerum et anno 1905 senator independens electus est in Karditsa. Postea liberalis factionis membrum est factus. Germanis occupantibus vigiles publicos in Thessalia curabat. In articulo mortis fuit homo politicus ultimus, qui Eleutherii Benizeli ducis ministris superfuit.
Tabula magistratuum
recensere- Minister rerum ecclesiasticarum et educationis nationalis 6 Octobris 1910-31 Maii 1912
- Legatus Munitionis Nationalis in Italia 1916-1917
- Legatus Graeciae in Helvetia 1917-1919
- Minister rerum rusticarum 22 Decembris 1930-31 Martii 1931
Bibliographia
recensere- Apostolus Alexandres, Πολιτικαί αναμνήσεις. Patris, 1947.
- Demetrius Χαραλάμπους (1987): Ο Εκπαιδευτικός Όμιλος: η δράση του για την εκπαιδευτική μεταρρύθμιση και η διάσπασή του, Thessalonicae: Afí Kiriakídi. pp. 53,66.
- Tractatio «Ομάδα των "Ιαπώνων"», in interreti apud sansimera.gr
- Μακρυδημήτρης, Αντώνης (2000): Οι υπουργοί των εξωτερικών της Ελλάδας, 1829-2000, Athenis: Kastaniótis, ISBN 9789600329414.
De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.