Lingua Homerica
Sermo Homericus[1] vel lingua Homerica[2] est lingua Graeca quam hodie in carminibus Homericis legimus, a vetustis vatibus[3] olim ex dialectis Ioniae et Aeoliae arte confectam, insertis formulis antiquissimis fortasse paene usque ad Mycenaeam aetatem referendis. Quibus additur licentia poetica plurima qua linguam Graecam rhythmo dactylico[4] poetae accomodabantː nam hexametrum dactylicum gentes non indoeuropaeae Graecis tradidisse putantur, quoniam hic versus parum idoneus ad Hellenicum sermonem rhythmandum videtur. Itaque philologi "linguam Homericam ab hexametro creatam esse"[5] repetere solent. Orthographiam hodiernam et divisionem textumque poematum Homericorum tertio et secundo saeculo a.C.n. finierunt Alexandrini grammatici, e quibus maxime notus fuit Aristarchus.
Poemata Homerica antiquissimae litterae Graecae hodie servatae manent, quoniam tabellae Mycenaeae dictae et lineari B scriptura notatae nihil aliud nisi inventaria administrationis tradiderunt. Multi poetae posteriores hanc linguam imitati suntː quocirca dictio epica quoque appellatur.
De textus traditione
recensereEx ipsa textus traditione multae difficultates philologicae ortae sunt. Nam primus nucleus poematum Homericorum circa 800 a.C.n. compositus creditur in colonia quadam Graeca Asiae Minoris. Ibi enim Homerum - si quidem talis poeta umquam fuit - vitam egisse constat sive Smyrnae[6] sive in alia civitate litoris aut circumiacentium insularum. Certe Homerus dictionem epicam non ipse excogitavit sed a multis praecessoribus iam elaboratam accepit. Oraliter aliquamdiu Ilias et Odyssea traditae sunt per vates qui versus addere vel mutare poterant (nam Graeci ἀοιδοί non tantum carmina aliorum canebant sed etiam propria opera componere callebant). Litteris tempore incerto primum mandatae sunt, fortasse ab Homeridis in insula Chio unde tyrannus Atheniensis Pisistratus volumina accersivit quae Atheniensibus exemplar publicum fierent[7]. Omnis civitas tum quam maximum numerum versuum in libris suis habere cupiebatː ita enim quam integerrimi esse videbantur, nec quicquam deesse putabant. Qua de causa multi versus spurii interpolati aut additi aut loco importuno repetiti inveniebantur. Simul plura poemata in unum a posterioribus editoribus contributa et versus transitionis additi sunt quibus compingerentur. Exempli gratia in Odyssea tria carmina satis imperiter consuta agnoscunturː Telemachi peregrinatio (I-IV et pars libri XV), Narrationes apud Alcinoum (V-XIII), Ulixis ultio (XIV-finis) nec invocatio ad Musam quae operi praeludit aliud praenuntiat nisi narrationes apud Alcinoum. Antiquitus grammatici iam compertum habebant librum XXIV posterius additum esse.
Quin etiam abecedarium viginti quattuor litterarum hodie in usu quinto demum saeculo exeunte Athenis ratum fuit. Ita plures translitterationes intervenerunt tempore evolvente aut cum a civitate quadam ad aliam carmina transferrentur. Grammatici Alexandrini magnam corruptionem animadvertentes multos versus editione vulgata expulerunt et multos alios obelo aut asterisco notaverunt tamquam suspectos quod non genuini et Homerici essent. Timidiores tamen in emendando fuisse plerique philologi moderni existimant. Constat quidem non omnia quae hodie sub nomine Homero legimus ad nonum aut octavum saeculum a.C.n. referenda esse.
Phonetica
recensereQuamquam orthographia tradita genuina esse non potest nonnullis difficultatibus leges metricae et philologia historica velut remedia adhibere possunt.
De digammo
recensereFuit antiquitus in verbis indoeuropaeis consonans [w] pronuntiatus ut in Latinis verbis vino et vico. Hic sonus in tabellis Mycenaeis signis syllabicis diligenter notabatur (wo-i-ko-de = (F)οικονδε, wo-no = (F)οινος, wa-na-ka = (F)αναξ). Primo vero millenario ineunte in plerisque dialectis - in primis Ionice et Attice - cito obmutuit, nullo vestigio in scriptura relicto. Aeolice tamen et Arcadice diutius restitit et littera digamma (F) aliquamdiu notatus est. Apud carmina Homerica, etsi nusquam notatur, eius praesentia metro detegiturː nam ante verbum olim littera digamma incipiens vocalis finalis verbi praecedentis nec, si brevis est, eliditur[8] nec, si longa est, corripitur[9], unde recte colligere possumus hiatum temporibus Homericis ibi non fuisse. Simili modo digamma post aliam consonantem positum syllabam priorem longam per positionem facit. Sunt exempla contraria - pauciora quidem[10] - sed verisimile est in illis versibus correctiones imperitas factas esse ab eis qui praesentiam soni digamma littera notati non iam suspicabantur[11] nisi totus versus recentior est.
Fiebat etiam ut digamma post vocalem vocalizaretur atque diphthongum efficiens littera upsilon in vulgata notareturː ἒχευα et ἔχευατο e verbo χέ(F)ω (Attice ἔχεα, Latine fundo). Ita Homerice δεύομαι et ἐπιδευής versus Attice δέομαι et ἐπιδεής.
Haec sunt exempla nonnulla verborum Homericorum cum digammoː
- Fοικος, Latine vīcus.
- Fοινος, Latine vīnum..
- Fέσπερος, Latine vesper..
- Fέτος, Latine vetus.
- Fόπα, Latine vox. Ex eadem radice Fειπεῖν et Fέπος.
- Fιδεῖν, Latine videre. Ex eadem radice Fοῖδα (vīdī) et Fεῖδος.
- Fέργον, Germanice Werk aut Anglice work. Ex eadem radice Fέρδω.
etc.
Alia verba consonantibus σF incipiebantː
- σFέ, σFοι, σFόςː Latine se, suus (pronomen reflexivum).
- σFηδύςː Latine suavis.
- σFῆθος, Latine suesco/suetus.
etc.
De vocalibus
recensere- Attice duae vocales medio verbo collidentes plerumque in unam vocalem longam coeunt, quae contractio appellatur. In carminibus Homericis contra formae non contractae saepe inveniunturː ἡμέας, ἄλγεα, βουλέαι, ἐμέο... (Attice ἡμᾶς, ἄλγη, βούλει aut βούλᾐ, ἐμοῦ). Formae "distractae" quoque inveniuntur cum rhapsodi et editores, ne versus claudicaret, vocalem brevem eiusdem tenoris e vocali longa e contractione nata velut extraxeruntː τιμόωντο, ὁρόωντες, ὁράασθε... (Attice ἐτιμῶντο, ὁρῶντες, ὁρᾶσθε). Sine dubio tempore Homeri pronuntiabantur τιμάοντο, ὁράοντες, ὁράεσθε. Praeterea Ionica dialecto vocales ε et o in -ευ contrahebantur, quod etiam in textu Homerico fitː φιλεῦντας = φιλοῦντας, ποιεῦμεν = ποιοῦμεν, μευ = μου.
- H ante aliam vocalem servatur dum Attice sive corripitur sive contrahiturː genetivus Homericus nominis πόλις est πόληος[12] (Attice πόλεως cum quantitatis metathesi), participium perfectum τεθνηώς (Attice τεθνεώς), aoristus subiunctivus βήομεν ex βαίνω/ἔβην (Attice βῶμεν), θηήσατο[13] (Attice ἐθεάσατο). In textu Homerico ob incertam translitterationem scribuntur etiam βείομεν et τεθνειώς, quia in vetustissimo abecedario Graeco una littera E notabantur soni postea sive H sive EI sive E notati[14]. Item εῖαται, tertia persona pluralis ex ἦμαι (sedeo).
- Ut in dialecto Ionica ubi lingua Attica alpha longum habet, apud Homerum η legiturː χωρή, ἀγγελίη... (Attice χωρά, ἀγγελία).
- Epsilon prostheticus nonnumquam apparet (secundum metri necessitatem) initio verborum quae antiquitus littera digamma incipiebantː ἔεδνα (εFεδνα), ἐείκοσι (εFεικοσι), ἔεργον (εFεργον), ἐέλδομαι (εFελδομαι).
- Vocalis brevis ante consonantes νF et ρF et λF producitur postquam digamma obmutuitː ξεῖνος, γούνατα (< γονFατα) plurale ex γόνυ, δούρατα purale ex δόρυ, μοῦνος etc. (Attice ξένος, γόνατα, δόρατα, μόνος).
De consonantibus
recensere- Consonantes geminatae metri causa saepius servantur quam Attice, in primis -σσ-, in aoristis quidem sed etiam in dativis pluralibus (-εσσι)ː ἐτέλεσσα (Attice ἐτέλεσα), δυσμενέεσσι (Attice δυσμένεσι), τόσσον ... ὂσσον, ἐσσι/ἐσσεται (Attice εἶ/ἔσται), ποσσί (ex ποδ-σι, Latine pedibus) etc. Item ubi Attice -ττ- inveneris Ionice -σσ- inveniesː θάλασσα, κηρύσσω... M geminatum ex -σμ- ortum itidem servaturː ἂμμες/ἂμμι (ἢμεῖς), ἔμμεναι (εσ-μεναι = εἶναι), ὒμμι...
- πτόλεμος et πτόλις formae antiquae esse videntur quoniam in inscriptionibus Cypriis inveniuntur (Attice πόλεμος et πόλις).
- Psilosis, hoc est spiritus initio verbi amissusː ἄμυδις = Attice ἅμα, ἆλτο ex ἃλλομαι[15]; ἠέλιος = Attice ἥλιος, ἦμαρ/ἤματος versus Attica ἡμέρα etc.
- Syllaba ρα cum αρ in eodem verbo alternatː κραδίη/καρδίη, καρτερός/κρατερός etc. (nam ρ inter consonantes vocalizatus alpha gignit).
Morphologia
recensereIn carminibus Homericis saepe plures formas idem valentes inveneris e quibus poeta quae maxime cum metro congruat eligat. Varietas quaedam ex orthographia quoque usque ad Alexandrinos subinde renovata orta est.
Declinationes nominum, pronominum, adiectivorum
recensere- Suffixum -Φι, dictionis epicae proprium, in omnibus declinationibus invenitur nec singulare a plurali distinguit. Fortasse nota instrumentalis initio fuit - nam origo indoeuropaea non dubia videtur quoniam quarto decimo iam saeculo a.C.n. in tabellis Mycenaeis legitur- sed apud Homerum ad omnem casum denotandum idoneum praeter nominativum et accusativum occurritː βίηφι, δακρυόφιν, ἶφι, ναῦφι, κεφαλῆφι, ὄρεσφι, χειρὶ δεξιτερῇφι, ἐξ εὐνῆφι...[16]
- Suffixum -θεν ex adverbiis loci interrogationi "unde" (πόθεν) respondentibus ad nomina translatum est tamquam nota ablativi/genetivi, non tantum ad nomina geographica (Κρήτηθεν = ex Creta) sed etiam nomina communia (άγόραθεν = e foro, ἐξ οὐρανόθεν = e caelo, ἐξ ἁλόθεν = e mari, δαίτηθεν = e cena etc.) et pronomina (ἐμέθεν = a me, σέθεν = a te)[17]. Simili modo suffixum -θι interrogationi "ubi" respondet (locativus οἴκοθι = domi) et suffixum -δε interrogationi "quo" (ἀγορήνδε = ad contionem).
- Genetivus pluralis non contractusː -άων vel -έων (Ionismus). τάων = Attice τῶν.
- Dativus pluralis -ῇσι vel ης secundum metri commoditatem. Ex κεφαλῇσ(ι) = Attice κεφαλαῖς.
- Genetivus singularis nominum masculinorumː -αο vel -εω (Ionismus). Exː συβόταο = Attice συβότου.
- Nonnulla nomina masculina in alpha breve nominativo desinuntː ἱππότα, νεφεληγερέτα...
- Genetivi sigularis nota -οῖο/οο (ex -osyo cf.Sanscrite -asya) ut in tabulis Mycenaeis (nominativus do-e-ro, genetivus do-e-ro-jo = δοῦλος). Occurrit etiam nota genitivi recentior -ου.
- Dativus pluralis -οισι in pluribus dialectis Graecis occurrit. Frequens quidem apud Homerum est sed forma -οις quoque invenitur. Dativus dualis -οιινː ὀφθαλμοῖιν.
- Accusativus pluralis semper in -αςː πόλιας et πελέκυας (Attice πόλεις et πελέκεις). Item nominativus in -εςː πόλιες non πόλεις.
- Dativus pluralis aeolicus -εσσι e thematibus sigmaticis ortus esse putaturː γένεσ-σι ex γένος postea γέν-εσσι interpretatus, unde πολίεσσι, δεπάεσσι, χρημάτεσσι etc.
- Nomina typi πόλις duo themata habentː πολη- et πολι- unde velut declinatio duplex oriturː πόληος, πόληι, πόληες, πόληας versus πόλιος, πόλī, πόλιες, πόλιας, πολίων, πολίεσσι.
- Nomina quorum stirpes in -ευ desinunt, ut βασιλεύς, duo themata habentː βασιληF- ante vocalem et βασιλευ- ante consonantem unde accusativus βασιλῆα, genetivus βασιλῆος, plurales βασιλῆες, βασιλῆας, βασιλήων.
- Adiectivus πολύς cum declinationem thematicam non sequitur (nominativus πολλός, πολλόν) thema πολεF- praebetː πολέος (genetivus singularis), πολέες (Attice πολλοί) etc.
- υἱός (filius) plerumque tertiam declinationem sequiturː acc. υἱα, genetivus υἱος, dativus υἱι (vel υἱέι), plurale υἷες, υἷας, υἱάσι etc.
- πάτηρ, μήτηρ quae genetivum et dativum syncopatum Attice praebent (πατρός) nonnumquam apud Homerum vocalem brevem isdem casibus habent πατέρος, πατέρι.
- νηῦς (Latine navis) duplicem declinationem sequitur quia thema νη- cum νε- alternatː νῆα, νηός... versus νέα, νεός, νέες (nom. pluralis), νέας etc.
Pronomina demonstrativa et indefinita
recensere- ὁ/ὂς, ἡ,τό in lingua Graeca classica articulus erat, apud Homerum verum pronomen demonstrativum quod etiam pronominis relativi vice fungebatur. Plurale nonnumquam τοί, ταί, τά (Aeolismus).
- Forma Ionica κεῖνος, κείνη, κεῖνο potius quam Attica ἐκεῖνος.
- τις nonnumquam ex themate τε- declinaturː genetivus τέο, dativus τέωι, genetivus pluralis τέων.
Singulare | Duale | Plurale | |
---|---|---|---|
Nominativus | ἐγώ, ἐγών | νῶι, νώ | ἡμεῖς, ἄμμες |
Genitivus | ἐμεῖο, ἐμέο, ἐμεῦ, μεῦ, ἐμέθεν | νῶιν | ἡμείων, ἡμέων, ἀμμέων |
Dativus | ἐμοί, μοι | ἡμῖν, ἄμμι(ν) | |
Accusativus | ἐμέ, με | νῶι, νώ | ἡμέας, ἧμας, ἄμμε |
Singulare | Duale | Plurale | |
---|---|---|---|
Nominativus | σύ, τύνη | σφῶϊ, σφώ | ὑμεῖς, ὔμμες |
Genitivus | σεῖο, σέο, σεῦ, σευ, σέθεν, τεοῖο | σφῶϊν, σφῷν | ὑμέων, ὑμείων, ὔμμέων |
Dativus | σοί, τοι, τεΐν | ὑμῖν, ὔμμι(ν) | |
Accusativus | σέ | σφῶϊ, σφώ | ὑμέας, ὔμμε |
Singulare | Duale | Plurale | |
---|---|---|---|
Nominativus | — | σφωέ | σφεῖς |
Genitivus | οὗ, εἷο, ἕο, εὗ, ἕθεν | σφωΐν | σφείων, σφέων |
Dativus | ἑοῖ, οἱ | σφι(ν), σφίσι(ν) | |
Accusativus | ἕ, ἑέ, μιν | σφωέ | σφε, σφέας, σφας |
- μιν iam in tabellis Mycenaeis legebatur.
- ὔμμες, ἄμμες sunt Aeolismi ita ut formae singulares secundae personae littera τ incipientes.
Adiectiva possessiva e pronominibus personalibus derivata suntː
- τεός, τεή, τεόν = tuus, tua, tuum. Nec minus σός, σή, σόν invenitur.
- ἑός, ἑή, ἑόν (thema σεFο-) vel ὂς, ἢ, ὂν (thema σFο) = suus, sua, suum.
- ἁμός = noster et ὑμός = vester.
Adiectivus φίλος, φίλη, φίλον quoque idem valet atque possessivus ad qualemcumque personam.
De coniugatione verborum
recensereDe personarum notis
recensere- Apud Homerum nota primae personae -μι in subiunctivo quoque occurritː ἐθέλωμι, ἀγάγωμι, ἴδωμι...
- -θα secundam personam frequentius quam Attice indicare potestː τίθησθα, βάλοισθα (optativus), εῖπησθα (subiunctivus)...
- -σι tertia persona subiunctiviː ἐθελησι, παθησι, παύσησι...
- -ν tertia persona plurali ubi Atticus sermo -σαν habetː ἔβαν vel βάν (= ἔβησαν), ἔσταν (ἔστησαν), πλῆσθεν (= ἐπλήσθησαν), τράφεν (ἐτράφησαν). Vera nota erat -ντː ex ἐβηντ fit ἔβαν quia ex lege phonetica quae lex Osthoff dicitur vocalis longa ante sonos ντ corripitur et postea τ finalis obmutuit.
- -μεσθα nonnumquam vice -μεθα prima persona pluralis voce media-passivaː ἐσόμεσθα ("erimus").
- Tertia persona plurali voce media-passiva ν ante τ in α vocalizatur ita ut -νται et -ντο -αται et -ατο fiantː κείαται (Attice κεῖνται), γενοίατο (γένοιντο), ἐέρχατο (εἰγμένοι ἦσαν).
- Praesenti tempore verba in -μι contractiones praebentː διδοῖς, διδοῖ, διδοῦσι (Attice δίδως, δίδωσι, διδόασι). Qui ionismi habentur.
- In temporibus praeteritis (imperfectum, aoristus, plusquamperfectum) saepe augmentum deest sive syllabicum sive quod vocalem initio verbi producatː βῆ (= ἔβη), ἔσαν (ἦσαν), ἴσαν (ex ἰέναι). Rursus in nonnullis verbis occurrit augmentum longum (η)ː ἠ(F)είδη ex οἶδα. Suffixum -σκ thematice coniugatum iterationem in praeterito exprimebatː ἔχεσκον (ἔχω), φύγεσκον (φεύγω), φαινέσκετο (φαίνομαι), εἴπεσκε etc. Exempli gratia carmine quarto Odysseae versibus 88-92 iteratio in enuntiatis subiunctis modo optativo exprimitur, dum in enuntiatis praecipuis occurruntː ἒλεσκε, σπείσασκε, γοάασκεν.
- Voce media sunt apud Homerum aoristi nec sigmatici nec thematici cum sensu passivo aut intransitivoː βλῆτο ("ictus est", βάλλω), λύτο (λύω, solutus est), σύτο aut ἔσσυτο (σεύομαι), ὦρτο (ὄρνυμι). Item participium βλήμενος ("vulneratus") et infinitivum βλῆσθαι ("vulneratum esse")... Sunt etiam aoristi cum initio geminatoː e.g. κέκλετο ex κέλομαι, πεφιδοίμην[18] ex φείδομαι et voce activa (ἐ)πέφραδον[19] ex φράζω; (ἐ)πέπληγον[20] versus Attice ἔπληξα e πλήσσω. Inveniuntur etiam aoristi et sigmatici et thematiciː βήσετο (βαίνω), δύσετο (Attice ἐδύσατο). Postremo ut in dialecto ionica aoristi in -κα (ἔθηκα) hoc cappa plurali quoque numero servantː ἢκαμεν (e ἲημι), ἔδωκαν (e δίδωμι).
- Sunt vetusta perfecta sine suffixo -καː πεφύασι = πεφύκασι, βέβαμεν = βεβήκαμεν, τεθνηώς = τεθνηκώς... Nonnumquam radix cum vocali o singulari numero alternat cum radice sine vocali plurali numero μέμονα[21]/μέμαμεν/μεμάασι cum participio μεμαώς, γέγονα/γεγάασι cum participio γεγαυῖα[22] (in his exemplis nu radicalis in alpha vocalizaturː -μν- et -γν- ante consonantem -μα- et -γα- fiunt). Nam radices sunt μ(ε/ο)n et γ(ε/ο)ν.
De modorum notis
recensere- Apud Homerum subiunctivi archaevi cum vocali brevi aoristo frequenter occurrunt, rarius praesenti et perfectoː ἐγείρομεν = Attice ἐγείρωμεν, βείομεν = βῶμεν, πειρήσεται = πειρήσηται, δαμήετε = δαμῆτε, εἴδετε = εἰδῆτε (οἶδα). In aoristis sigmaticis illi subiunctivi non facile a futuris indicativi distinguuntur.
- In infinitivis suffixa Homerica -μεν, -μεναι, -έειν invenimusː εἰπέμεν/εἰπέμεναι (Attice εἰπεῖν), διαβήμεναι (Attice διαβῆναι), κατακτάμεν (Attice κατακτεῖναι), ἰδέειν (Attice ἰδεῖν), ἴμεν (Attice ἰέναι), ἔμμεναι (Attice εἶναι)...
De nonnullis verbis sui generis
recensere- εἰμί (sum). Praesensː 2a sg.ː ἐσσί/εἰς 1a plrː εἰμέν 3a plr ἔασι. Futurumː ἔσσομαι Imperfectumː ἦα/ἔα/ἔον, ἔησθα, ἦεν/ἔην/ἤήν; 3a plr. ἔσαν. Subiunctivusː ἔω/ἐἴω. Optativusː 3a singularis ἔοι. Imperativusː ἔσσο, ἔστων. Infinitivusː ἒμεν/ἔμμεν/ἔμεναι/ἔμμεναι. Participiumː ἐών, ἐοῦσα.
- εἶμί (eo). Praesensː 2a sg. εἶσθα Imperfectumː ἤια/ἤιον, ἤιε/ᾔεν/ἴε, ἤιομεν, ἤισαν/ἤιον. Futurum εἴσομαι, εἴση, εἴσεται.
- οἶδα (scio), οἶδας, ἴδμεν. Imperfectumː ᾔδεα, ᾔδεe/ἠείδη/ἠείδει, ἴσαν. Subiunctivus cum vocali breviː εἰδέω, εἴδομεν, εἴδετε. Infinitivumː ἴδμεν/ἴδμενai Participium femininumː ἰδυῖα.
Quae praepositiones appellari solent re vera sunt parva verba[23] sui generis quae sive absolute apud Homerum adhuc adhibentur sive ut in lingua classica sensum nominis aut verbi (praeverbia tunc dicuntur) circumscriptiorem faciunt[24]. In lingua Homerica praepositiones quae adhuc adverbiorum vice saepe funguntur nondum ita arcte cum nomine aut verbo coniunctae sunt ut in lingua Graeca classica futurae sunt. Ita praeverbium a verbo saepa pluribus verbis separatur (quod grammatici Graeci tmesin vocabant, id est "sectio"). Et praepositio, non obstante eius nomine, in carminibus Homericis saepe post nomen postponitur.
- χεῖρας ἀπὸ ξίφεϊ τμήξας ἀπό τ’ αὐχένα κόψας[25] Manus et collum gladio ita secuit ut a reliquo corpore separaret (ἀπό sive ut adverbium absolutum sive ut praeverbium interpretaveris).
Praeterea ultimam vocalem saepe per apocopam amittebant (ἄν = ἀνά; κάτ = κατά). Tum consonans finalis initiali sequentis verbi consonanti plerumque adsimulabatur (ἄμ πεδίον = ἀνὰ πεδίον, κάκ κεφαλῆς = κατὰ κεφαλῆς). Exempli gratia Odyssea X.163ː κὰδ δ' ἔπεσ' ἐν κονίῃσι μακών (κατέπεσε). Quin etiam sunt variae formaeː ἐνί/εἰν = ἐν, ποτί/προτί = πρός, πάρ = παρά, ὑπαί = ὑπό...
Syntaxis Homerica a syntaxe classica hoc differt quod verba in sententia minus inter se coniuncta sunt, potius adposita videntur. Exempli gratia poeta scribebatː Ἀχαιοῖσιν δὲ μέγα σθένος ἔμβαλ’ ἑκάστῳ καρδίῃ[26]. Quod si ex verbo cum triplici dativo verteris ita interpretarisː "magnam vim Achaeis inspiravit cuique cordi" quod idem valet atque "cordi uniuscuiusque Achaeorum vim magnam inspiravit" ubi nexus inter verba per casum genetivum exprimitur. Congruentia casuum, numeri, generis laxior adhibetur. In nominibus casus ad functionem indicandam saepe sufficit et praepositiones velut adverbia quaedam a nominibus quae regere videntur pluribus verbis saepe separatae sunt. Idem fieri solet cum in lingua classica praeverbia fuissent.
- Odyssea IX.416ː ... ἀπὸ μὲν λίθον εἷλε θυράων, [ἀπὸ θυρῶν vel ἀφεῖλε = "saxum ab introitu abstulit"]
- Odyssea I.8-9ː νήπιοι, οἳ κατὰ βοῦς Ὑπερίονος Ἠελίοιο // ἤσθιον· [= κατήσθιον, omnino comederunt, consumpserunt. κατά significationem verbi intendit].
Hoc quoque differt quod sententiae subiunctae rariores occurrunt, coniunctae vero praevalentː
- Odyssea I.51ː νῆσος δενδρήεσσα, θεὰ δ' ἐν δώματα ναίει, ["insula nemorosa in qua dea habitat". δέ vice pronominis relativi fungitur].
- Odyssea VI.108ː ῥεῖά τ' ἀριγνώτη πέλεται, καλαὶ δέ τε πᾶσαι· ["Facile [Artemis] agnoscitur quamquam sunt pulchrae omnes". Secunda sententia coniuncta concessionem exprimit].
De nominum casibus
recensere- Apud Homerum accusativus verba dicendi complet ubi dativum in lingua classica invenerisː τὴν δ' ἀπαμειβόμενος προσέφη πολύμητις Ὀδυσσεύς[28], "ei respondens dixit ingeniosus Ulixes".
- Etiam sine particula δέ motus cuiusdam terminum indicare potestː ἡ δ' ὅτε δὴ μνηστῆρας ἀφίκετο δῖα γυναικῶν[29], "cum ad procos pervenit...".
- Duo accusativi sensu diverso idem verbum complere possuntː
αὐτὰρ ὁ ἐκ ποταμοῦ χρόα νίζετο δῖος Ὀδυσσεὺς // ἅλμην, ἥ οἱ νῶτα καὶ εὐρέας ἄμπεχεν ὤμους·[30] "In fluvio Ulixes salem e cute eluebat..."
Genetivus partitivus in locum qualiscumque casus poni potest.
- ἀλλ’ οὔ πῃ χροὸς εἴσατο[31], in nominativi locum ("nusquam cutis apparebat").
- αἵματος ὄφρα πίω... [32], in accusativi locum ("ut sanguinem bibam").
- κοῦροι δὲ κρητῆρας ἐπεστέψαντο ποτοῖο [33], in dativi instrumentalis locum ("ministri crateras potione coronaverunt").
Item genitivus partitivus in complementis loci et temporis poni potestː
- καρπαλίμως ἐπέτοντο κονίοντες πεδίοιο[34], quia de parte campi agitur ("pulverulenti per campum volabant")
Genetivus solus causam exprimere potestː ἀντιθέου γὰρ ἄνακτος ὀδυρόμενος καὶ ἀχεύων // ἧμαι[35]ː "divi domini causa sedeo maerens lugensque".
- Dativus sine praepositione ad locum ubi res agitur indicandum adhiberi solet[36], etiam in personarum nominibus (= inter quosdam homines)ː μίμνει ἀγρῷ[37] = ruri manet.
- ἀντίθεον Πολύφημον, ὅου κράτος ἐστὶ μέγιστον
- πᾶσιν Κυκλώπεσσι...[38] = Polyphemus cuius vis maxima est inter omnes Cyclopes.
- Saepe possessionem exprimitː
- τρὶς μάκαρες μὲν σοί γε πατὴρ καὶ πότνια μήτηρ = "ter beati tuus pater et verenda mater"
- Casus instrumentalis indoeuropaei successor est[39]
De verborum modis
recensereApud Homerum usus subiunctivi latior est quam in posteriore Graeco, praesertim in enuntiatis principalibus.
Apud Homerum subiunctivus tam in enuntatis subiunctis quam principalibus, cum particulis ἄν vel κε(ν) aut sine particulis, non tantum quod quis velit sed etiam quod fieri potest aut solet exprimit. Itaque nonnumquam vicem futuri agitː
- ὤ μοι ἐγώ, τί πάθω; τί νύ μοι μήκιστα γένηταιː "eheuǃ quid patiar? quid tandem de me fiet ?"[40]
Item in comparationibus occurrit quae sensum generalem praebent et quod fieri solet non quod nunc fit describuntː
- ὡς δὲ γυνὴ κλαίῃσι φίλον πόσιν ἀμφιπεσοῦσα[41]ː "ut mulier maritum [occisum] amplexa flere solet... sic Ulixes"
In enuntiatis relativis et temporalibus particula ἄν Attice subiunctivum necessario comitatur. Apud Homerum saepe deestː
- ζατρεφέων αἰγῶν ὅς τις φαίνηται ἄριστος[42]ː "pinguium haedorum qui optimus videtur" (repetitio cotidiana).
Et morphologice (subiunctivus cum vocali brevi) et sensu[43] subiunctivus Homericus non semper a futuro distingui potest quod in illis carminibus particulae ἄν et κε(ν) futuro quoque adponi possunt[44].
Apud Homerum in condicionibus optativus ad res quae non sunt aut numquam fuerunt describendas occurrere potest ubi in lingua classica aoristum aut imperfectum indicativi invenias. Praeterea particula Aeolica κε(ν) vicem classicae ἄν agit.
- ...τάχα κεν φεύγοντες ἐναύλους
- πλήσειαν νεκύων, εἴ μοι κρείων Ἀγαμέμνων
- ἤπια εἰδείη· νῦν δὲ στρατὸν ἀμφιμάχονται.[45]ː "fugirent et campum mortuorum implerent si Agamemnon mihi benignior esset; nunc vero castra oppugnant".
Item in enuntiatis principalibus nonnumquam desiderium potius quam votum exprimitː
- εἴθ' ὣς ἡβώοιμι βίη τέ μοι ἔμπεδος εἴη,
- ὡς ὅθ' ὑπὸ Τροίην λόχον ἤγομεν ἀρτύναντες[46]ː "utinam vigerem visque mihi esset eadem atque cum sub Troiam..."
Optativus possibilitatem exprimens in enuntiatis finalibus quoque adhibetur (econtra subiunctivus est necessarius apud classicos). Optativus obliquus iam apud Homerum occurrit, non tamen post verba dicendi et coniunctiones ὂτι et ὡς.
Infinitivus saepe imperium non minus quam modus imperativus exprimit, vel etiam rem tantum optatam aut desideratamː
- σὺ δ' ἐῢ κρίνασθαι ἑταίρους // τρεῖς[47]ː " tu diligenter elige tres comites".
- αἲ γάρ, Ζεῦ τε πάτερ καὶ Ἀθηναίη καὶ Ἄπολλον,
- τοῖος ἐών, οἷός ἐσσι, τά τε φρονέων ἅ τ' ἐγώ περ,
- παῖδά τ' ἐμὴν ἐχέμεν καὶ ἐμὸς γαμβρὸς καλέεσθαι[48]ː "utinam ... filiam habeas atque gener meus appelleris"
Infinitivus libere constructus enuntiati finalis aut consecutivi vice fungi potestː
- ἀλλ' ὅτε δή μιν μοῖρα θεῶν ἐπέδησε δαμῆναιː "sed cum fatum deorum eum ita vinxit ut domaretur".
De temporum usu Homerico
recensereIn narrationibus Homericis imperfectum et aoristus saepe sine causa evidenti alternant[49]. Participium aoristum sensum inchoativum initium actionis describentem saepius quam temporalem (actionem anteriorem memorantem) praebet. Perfectum statum describit ac saepius intransitive adhibetur. Post οἶδα adiectiva neutra pluralia adverbiorum vice fungunturː Ἀτρεΐδης καὶ ἐγώ, φίλα εἰδότες ἀλλήλοισιν[50] = "ego et Atrides, amici mutui..."·
De coniunctionibus
recensere- Coniunctio δέ (ut apud Herodotum, quod tamen ab usu classico abhorret) enuntiatum non aliunde pendens cum enuntiato subiuncto sive temporali, sive comparativo aut condicionali aut relativo coniungere potest. Nonnumquam particulae μέν in subiuncto positae respondetː
- αὐτὰρ ἐπεὶ ψυχὰς μὲν ἀπεσκέδασ' ἄλλυδις ἄλλῃ
- ἁγνὴ Περσεφόνεια γυναικῶν θηλυτεράων,
- ἦλθε δ' ἐπὶ ψυχὴ Ἀγαμέμνονος Ἀτρεΐδαο
- ἀχνυμένη...[51] = "Postquam sancta Persephone animas feminarum aliam alio dimisit, tum anima Atridae Agamemnonis advenit, lugens". Eodem modo ineunte enuntiato principali poeta καί et δή utebatur.
- Interrogatio duplex (utrum ... an) apud Homerum = ἤ ... ἦ(ε)...
- εἴπ' ἄγε μοι περὶ μητρὸς Ὀδυσσῆος θείοιο
- πατρός θ', ὃν κατέλειπεν ἰὼν ἐπὶ γήραος οὐδῷ,
- ἤ που ἔτι ζώουσιν ὑπ' αὐγὰς ἠελίοιο,
- ἦ ἤδη τεθνᾶσι καὶ εἰν Ἀΐδαο δόμοισι.[52] = "Nunc dic mihi de matre et patre divi Ulixis, quem iam senescentem proficiscens reliquit, utrum adhuc vivant sub solis lumine an iam mortui sint in domo Plutonis".
- Praeter coniunctionem classicam καί encliticus τε et coniunctio ἠδέ apud Homerum verba inter se coniungere possunt. τε non tantum coniunctio erat sed etiam particula colorem indefinitum veritatis generalis sententiae conferens (ut eadem particula enclitica Latine in ubique, quandoque, quisque, quicumque, utique etc.).
De demonstrativo et articulo
recensereLingua Homerica vero articulo adhuc caret, quo forsitan maxime a lingua Graeca posteriore differebatː nam articulus linguae Graecae subtilitati claritatique quam plurimum confert. Itaque in sententia Homerica verba velut disiectiora sunt. ὁ, ἡ, τό in carminibus Homericis est pronomen demonstrativum sive emphaticum sive anaphoricum, non deicticium ut alia. Pronominis relativi vice simul fungitur. In nonnullis casibus iam articulus esse videri quidem potest, quod tamen fallax captiosumque forsitan sit nisi e mutatione recentiore ortum est.
De prosodia
recensereHexameter sex pedibus constat quorum quattuor primi sive dactyli (una syllaba longa et duae breves) sive spondei sunt, quintus dactylus esse solet (si spondeus, versus "spondaïcus" dicitur[53]), sextus duas syllabas tantum continet e quibus prima longa est. Syllaba longa habetur cum vocalem longam aut diphthongum praebet vel si vocalis brevis ante duas consonantes posita est.
Si hiatus inter vocalem finalem alicuius verbi et vocalem initio verbi sequentis positam fit tum longa finalis corripitur, brevis eliditur nisi ante caesuram positae sint. Nam ante caesuram brevis quoque nonnumquam producitur. Caesura principalis versus Homerici sive penthemimerica occurrit ("medio tertio pede posita") sive post primam vocalem brevem tertii pedis (caesura tertia trochaïca dicta). Quae caesura in primo Odysseae versu observaturː
- Ἄνδρα μοι ἔννεπε, Μοῦσα, πολύτροπον, ὃς μάλα πολλὰ..., ubi caesura principalis post Μοῦσα ponenda est, hoc est inter duas breves tertii dactyli.
Notae
recensere- ↑ "Sermo Homericus": cf. titulum operis O. A. Tudeer, De infinitivi sermonis homerici ratione syntactica disputatio academica (1876)
- ↑ Vide disputationem
- ↑ Graece ἀοιδοί 'cantatores'.
- ↑ Una syllaba longa et duae brevesː — ∪ ∪.
- ↑ Die Sprache des grieschischen Epos ist ein Gebilde des Hexameters (K. de Witte apud Victor Bérard, praefatio editionis Odysseae apud Collection des Universités de France, 30).
- ↑ Smyrna urbs Aeolica primum fuit ac deince Ionica.
- ↑ Unde subcoloratio Attica quoque in nonnullis locis carminum Homericorum translucet.
- ↑ ἀπὸ οἲκουː ∪∪/--/
- ↑ Odyssea IV.318ː ἐσθίεται μοι οἶκοςː -∪∪/--/-
- ↑ Circiter 500 versus 2300 secundum Pierre Chantraine I p.117/8.
- ↑ Olaus Vilelmus Knös, De digammo Homerico quæstiones, 1872. Pierre Chantraine, Grammaire homérique I cap. IX-X. Michel Lejeune, Phonétique historique du mycénien et du grec antique, 1972, 179-189.
- ↑ Alterum genetivum habebat Homerus e themate in -iː πόλι-ος.
- ↑ Odyssea VII.134.
- ↑ Similiter antiquitus O = ou, o, ω.
- ↑ Et in composito verbo ἐπάλμενος non ἐφάλμενος
- ↑ Pierre Chantraine I.104-108.
- ↑ Pierre Chantraine I.109-110.
- ↑ Odyssea IX.277
- ↑ Odyssea XIV.3.
- ↑ Ilias V.504.
- ↑ Confer Latine "memini".
- ↑ Petrus Chantraine I.202.
- ↑ "Particulae" dici possunt.
- ↑ Petrus Chantraine II.113.
- ↑ Ilias 11.146.
- ↑ Ilias XI.11-12.
- ↑ Jacob La Roche, Homerische Studien. Der Accusativ im Homer, Viennae, 1861. Gunnar De Boel, Goal accusative and object accusative in Homer : a contribution to the theory of transitivity, Bruxellis, 1988.
- ↑ Odyssea V.214
- ↑ Odyssea I.332
- ↑ Odyssea VI.224-5.
- ↑ Ilias XIII.191
- ↑ Odyssea XI.96.
- ↑ Odyssea I.148.
- ↑ Odyssea VIII.121.
- ↑ Odyssea XIV.40-1.
- ↑ Carolus Capelle, Dativi localis quae sit vis atque usus in Homeri carminibus, Hannoverae, Culemann, 1864. H. Lehmann, Zur Lehre vom Locativ bei Homer, Neustettin, Reilich, 1870
- ↑ Odyssea XI.87.
- ↑ Odyssea I.70-1.
- ↑ Eugenius Walther, De dativi instrumentalis usu Homerico, Vratislavia : Fiedler & Hentschet, 1874.
- ↑ Odyssea V.465.
- ↑ Odyssea VIII.523.
- ↑ Odyssea XIV.106.
- ↑ Petrus Chantraine II.309 ubi subiunctivus modus "futuri emphatici" vicem agere dicit.
- ↑ Petrus Chantraine II.332-3.
- ↑ Ilias XVI.73-73.
- ↑ Odyssea XIV.468-469.
- ↑ Odyssea IV.408-409.
- ↑ Odyssea VII.311-313.
- ↑ Petrus Chantraine II.288.
- ↑ Odyssea III.277.
- ↑ Odyssea XI.385-8.
- ↑ Odyssea XV.347-350.
- ↑ Pierre Fortassier, Le spondaïque expressif dans l'Iliade et dans l'Odyssée, Lovanii, 1995.
Plura legere si cupis
recensereLatine
recensere- Carolus Albrecht, De accusativi cum infinitivo coniuncti origine et usu homerico, Lipsiae, 1871
- Clavis Homerica : sive Lexicon Vocabulorum omnium, quae in Homeri Iliade et potissima parte Odysseae continentur, cum Indice locupletissimo necnon de Dialectis et Figuris Appendice : quibus accessere varia Elogia seu Testimonia de Homero : etiam Michaelis Apostolii Proverbia Graeco-Latina, Londini, 1831.
- Samuel Iohannes Cavallin, Aoristi infinitivus Homericus ad verba dicendi et sentiendi relatus num futurum tempus significare possit, 1883
- Gustavus Englich, De infinitivo Homerico, Vratislaviae, 1867
- Edmundus Lammert, De pronominibus relativis Homericisː dissertatio philologica..., Lipsiae, 1874.
- A. Mein, De optativi obliqui usu Homerico, Bonnae, 1903
- Guilelmus Meyer, De Homeri patronymicis, Officina Academica Dieterichiana typis, 1907
- Carolus Ogden, De infinitivi finalis vel consecutivi constructione apud priscos poetas Graecos, Novi Eboraci, 1909
- Oscar Aemilius Tudeer, De infinitivi sermonis Homerici ratione syntactica, Helsingforsiae, Frenckel, 1876
- Jan van Leeuwen, Enchiridium dictionis epicae, Lugduni Batavorum, 1918.
Barbare
recensere- Georg Autenrieth et A. Kaegi, Wörterbuch zu den Homerischen Gedichten, De Gruyter, 1999
- Charles Baron. Le pronom relatif et la conjonction en grec et principalement dans la langue homérique. Thèse de doctorat, Picard, 1890 Recensio critica
- Pierre Chantraine, Grammaire homérique. Tome I, Phonétique et morphologie Tome II, Syntaxe , Klincksieck, 1958-1963ː duo volumina. Recensio critica
- Pierre Fortassier, "À propos de l'emploi du duel chez Homère", Revue des Études Grecques, 1989ː 183-189
- L'hiatus expressif dans l'Iliade et dans l'Odyssée, Lovanii, 1988 Recensio critica Summarium dissertationis
- C. Gallavotti, A. Ronconi, La lingua omerica : con appendice sulla lingua di Esiode e sull'esametro dattilico, tertia editio, Bari, 1955. Recensio critica
- Carolyn Higbie, Measure and music : enjambement and sentence structure in the "Iliad", Oxonii, 1990
- Manu Leumann, Homerische Wörter, Basileae, F. Reinhardt, 1950 Recensio critica
- D. R. Monro, A Grammar of the Homeric dialect, Oxonii, Clarendon Press, 1891
- Th. Simenschy, Le complément des verbes qui signifient "entendre" chez Homère : étude de syntaxe historique et comparative : thèse de doctorat; Bucarest, 1927
- Johann Teutsch, Der absolute Genitiv bei Homer, Rudolfswert, 1882
Nexus externi
recensereVide Ἰλιάς apud Vicifontem. |
Vide Ὀδύσσεια apud Vicifontem. |
De hac pagina
Haec pagina fuit pagina mensis Aprilis 2024.