Digamma[1] (indecl., n.; Graece δίγαμμα) vel digammon (-i)[2] vel digammos (-i)[3] sive vau[4] est littera Graeca obsoleta, Ϝ ϝ et Ͷ ͷ scripta, quae sonum vocis [v] et [w] reddebat. Digamma in systemate numerali Graeco numerum sex denotat.[5]

Digamma
Abecedarium Graecum
Α α Alpha Β β Beta
Γ γ Gamma Δ δ Delta
Ε ε Epsilon Ζ ζ Zeta
Η η Eta Θ θ Theta
Ι ι Iota Κ κ Cappa
Λ λ Labda Μ μ My
Ν ν Ny Ξ ξ Xi
Ο ο Omicron Π π Pi
Ρ ρ Rho Σ σ ς Sigma
Τ τ Tau Υ υ Ypsilon
Φ φ Phi Χ χ Chi
Ψ ψ Psi Ω ω Omega
systema numerale
αʹ 1 ιʹ 10 ρʹ 100
βʹ 2 κʹ 20 σʹ 200
γʹ 3 λʹ 30 τʹ 300
δʹ 4 μʹ 40 υʹ 400
εʹ 5 νʹ 50 φʹ 500
ϝʹ ϛʹ στʹ 6 ξʹ 60 χʹ 600
ζʹ 7 οʹ 70 ψʹ 700
ηʹ 8 πʹ 80 ωʹ 800
θʹ 9 ϙʹ ϟʹ 90 ϡʹ 900

Excepta dialecto Aeolica, digamma mature e lingua Graeca antiqua evanuit. Hiatus apud Homerum iis ferme locis conservatus est quibus digamma olim intervenerat aut adhuc aetate Homerica interveniebat.

Nonnulla verba Homerica digammo incipientia

recensere

Praesentia digammi in carminibus Homericis metro detegitur et tabellis Mycenaeis vel comparatione cum lingua Latina ceterisque linguis indoeuropaeis confirmaturː

  • ϝοικος, Latine vīcus.
  • ϝοινος, Latine vīnum.
  • ϝέαρ, Latine ver.
  • ϝέσπερος, Latine vesper.
  • ϝείκοσι, Latine viginti.
  • ϝέτος, Latine vetus.
  • ϝόπα, Latine vox. Ex eadem radice ϝειπεῖν et ϝέπος.
  • ϝείρω, Latine verbum.
  • ϝιδεῖν, Latine videre. Ex eadem radice ϝοῖδα (vīdī) et ϝεῖδος.
  • ϝελπίς et ϝέλπομαι, Latine volo et voluptas.
  • ϝέννυμι < ϝεσ-νυμι, Latine vestis.
  • ϝέργον, Germanice Werk aut Anglice work. Ex eadem radice ϝέρδω.

etc.

Alia verba consonantibus σϝ incipiebantː

  • σϝέ, σϝοι, σϝόςː Latine se, suus (pronomen reflexivum).
  • σϝηδύςː Latine suavis.
  • σϝῆθος, Latine suesco/suetus.

etc.

  1. Aulus Gellius, Noctes Atticae 14.5.2.
  2. Quintilianus I.4.7
  3. Servius, Ad Aeneidem I.292 et 462.
  4. Scaurus De orthographia 7.19 Keil.
  5. Silimiter et ς' denotat.

Plura legere si cupis

recensere
  • Olaus Vilelmus Knös, De digammo Homerico quæstiones, Upsaliae, 1872.
  • Pierre Chantraine, Grammaire homérique. Tome I, Phonétique et morphologie, Klincksieck, 1958ː cap. IX-X.
  • Michel Lejeune, Phonétique historique du mycénien et du grec antique, Parisiis, Klincksieck, 1972, 179-189.

Nexus externi

recensere