Pronomen relativum
Pronomen relativum, in arte grammatica, est pronomen quod duas sententias iungit. Si nomen idem in utraque occurrit, licet pronomen alteri substituere. Ita altera sententia alteri subiuncta dicitur. Exempli gratia:
- Terentia hanc felem amat. Hanc felem Terentiae pater dedit.
- Terentia felem amat quam pater ei dedit.
Forma "quam" est casus accusativus, quia complementum verbi "amat" est; genus femininum et numerus singularis adhibentur quia vicem "felis" agit, nominis feminini et singularis. Pronomen relativum genere et numero cum nomine cuius vicem agit concordat, eius casus ad functionem in sententia quam introducit spectat.
Declinatio classica
recensereFormae pronominis relativi Latini hae sunt:
qui, quae, quod | ||||||
---|---|---|---|---|---|---|
masculinum | femininum | neutrum | ||||
singularis | pluralis | singularis | pluralis | singularis | pluralis | |
Nominativus | qui | qui | quae | quae | quod | quae |
Genitivus | cuius | quorum | cuius | quarum | cuius | quorum |
Dativus | cui | quibus | cui | quibus | cui | quibus |
Accusativus | quem | quos | quam | quas | quod | quae |
Ablativus | quo | quibus | qua | quibus | quo | quibus |
Addenda sunt duo pronomina relativa composita ex iteratione thematis formata, quisquis, quidquid et quicumque, quaecumque, quodcumque qui sensum indefinitum habent (si quis..., omnes qui...). Quicumque = qui-quom-que (-que est particula quae in ubique aut quisque occurrit, eadem atque Graece τε).
Morphologia historica
recensereSunt vetustae formae adhuc tempore Ciceronis in usuː dativus/ablativus pluralis quīsː
- homines Athenienses ... in quis erat Menedemus[1].
Ablativus singularis quī, sensu instrumentali, velut adverbium genere et numero non variat. In locutionibus "quî potest"[2] et "quî fit"[3] apud Ciceronem occurrit vel cum praepositione cum coniunctumː "quīcum", et in his versibus comoediaeː
- ... multa concurrunt simul
- qui coniecturam hanc nunc facio...''[4]
Morphologice pronomen relativum (thema *kwo) cum pronomine interrogativo eodemque infinito "quis,quae,quid" (thema *kwi) arte coniunctum est adeo ut Ciceronis tempore duae declinationes nominativo singulari tantum differebant. Nominativus singularis quŏ-ī (ī particula deicticia) > queī[5] > quī. Femininus qua-ī > quae; neuter quŏ-d cum littera d omnium pronominum communi = Osce pui, pai, pud[6]. Accusativus quem e themate *kwi. Genetivus "*kwei-os" [7]ː quoios > quoius quod apud Plautum et in veteribus inscriptionibus legitur[8]. Dativus *kwei-ei > quoiei > quoī, quae orthographia ad Quintiliani memoriam adhuc in usu erat[9], et postea "cui". Ablativus quō, quā a quōd, quād.
Nominativo plurali vetusta forma quēs (<*queyes) in Senatus consulto Bacchanalium[10] legitur (confer Osce pos). Qui, quae ex *quo-ī et *qua-ī sed vetus nominativus/accusativus neuter pluralis ex themate kwi- sub coniunctione "quia" quae sententias causales regit latere putatur. Dativo/ablativo plurali "quibus" e themate *kwi, "quis" e themate *kwo.
De usu classico
recensere- Cum pronomen plurium nominum vices agit sive cum omnibus sive cum uno ex iis, plerumque (sed non semper) sibi proximo, genere et numero concordatː
- non eadem alacritate ac studio quo in pedestribus uti proeliis consuerant utebantur[11] ["Quo" cum "studio" tantum genere et numero concordat.]
- Fit tamen ut pronomen relativum, cum subiectum est et alterum nomen ei attributum est, genere et numero concordet cum attributo non cum nomine cuius vices agitː
- Alesiam, quod est oppidum Mandubiorum, iter facere coepit[12] ["Quod" neutrum et singulare ut "caput", non femininum ut "Alesia".]
- Fit etiam ut nomen cum pronomine relativo coniunctum in sententiam relativam repetatur aut transferatur ita ut qui/quae/quod adiectivum epitheton fiat huius nominisː
- diem dicunt qua die ad ripam Rhodani omnes conveniant[13]
- Quam quisque norit artem in hac se exerceat[14] [Hic ut saepe nomini pronomen demonstrativum vel anaphoricum in sententia principali substituitur et ipsum nomen eundem casum atque pronomen relativum sibi adsumpsit.]
- halitus letalis exsurgens quodcumque animal proxime steterit odore gravi consumit[15]
Nonne praeclarus ille glottologus Francogallicus Aemilius Benveniste aestimabat primitus pronomen relativum articulum quemdam definitum fuisse[16]? Etenim Graece ὅς, ἣ, ὅ cum ὁ, ἡ, τό evidenter cognatum est.
- Rursus sed raro fit ut pronomen relativum casu cum nomine aut pronomine antecedente concordet, omisso casu qui secundum bonam grammaticam ponendus eratː
- aliquid agas eorum quorum consuesti[17] Intelligendum enim estː aliquid agas eorum quae consuesti (agere). Quod concordantiae genus multo frequentius Graece occurrit.
- Relativum naturaliter cum demonstrativis ac praesertim pronomine anaphorico is,ea,id coniungitur quod tamen, cum sensus indefinitus et generalis est, subaudiri soletː
- Xerxes ... praemium proposuit qui invenisset novam voluptatem[18] (= ei qui invenisset...).
- Nonnumquam pronomen relativum casum non ex munere sumit quo in sententia relativa fungitur sed e sententia subiecta et imbricataː
- aberat omnis dolor qui si adesset non molliter ferret[19] Nominativus "qui" ut subiectum in sententia hypothetica. Quoad "ferret" enim pertinet accusativus ponendus erat.
Quod etiam fit in participio absoluto ablativo casuː
- cetera illa adhibebat, quibus demptis negat se Epicurus intellegere quid sit bonum[20]
aut altera relativaː
- felicitas est fortuna adiutrix consiliorum bonorum, quibus qui non utitur, felix esse nullo pacto potest[21] ["Quibus" complet "utitur", sententia relativa "(is) qui non (bonis consiliis) utitur" subiectum verbi "potest" est. Significatio eadem atque "sine quibus".].
- Nonnumquam sententia relativa laxius principali coniuncta est ac velut apposita incidentem commentarium additː
- sin a vobis, id quod non spero, deserar[22]
- si Pompeius, quod di avertantǃ, moriatur [Quod = mortem Pompei].
- Si duae relativae sententiae coniunctae invicem sequuntur, tum pronomen repetitur tum is,ea,id substituitur qui et ipse nonnumquam subauditurː
- qui nec extra urbem hanc vixerant neque eos aliqua barbaries domestica infuscaverat[23]
- mancipium ... quo et omnes utimur et non praebetur a populo[24] ["Et id non praebetur" vel "et quod non praebetur"]
- Ut, utpote, quippe pronomini anteposita colorem causalem sententiae relativae augent.
De pronomine relativo coniunctionis vicem agente
recensereSaepe pronomen relativum Latinum non subiungit sed duas sententias coniungit. Post interpunctum sententia ineunte positum idem valere atque is,ea,id cum coniunctione (et, autem etc.) in artibus grammaticae dici solet. Frequentissime in transitoriis locutionibus occurritː quo facto, inter quae, quibus rebus cognitis, quo nuntiato etc.
Categoria dubia tamen videtur quia ex interpunctione editorum modernorum pendet nec sciri certe potest an Romani antiqui scripturae continuae adsueti eadem atque nos senserint aut veram relativam sententiam legerint.
Notae
recensere- ↑ Cicero, de Oratore I.85.
- ↑ De finibus V.28.
- ↑ De finibus II.12.
- ↑ Terentius, Andria, 511-512. A. Ernout et V. Thomas, Syntaxe latine, Klincksieck, 1953 p.334.
- ↑ CIL 1, 10ː Quei apice insigne Dial[is fl]aminis gesistei
- ↑ Alfred Ernout, Morphologie historique du latin, Klincksieck, 1974 pp.84-85.
- ↑ Pierre Monteil "*kwo-syo-s" ponere malebatː Eléments de phonétique et de morphologie du latin, 1974 p.229.
- ↑ CIL 1, 6ː quoius forma virtutei parisuma / fuit.
- ↑ Institutio oratoria I.7.27ː Illud nunc melius, quod "cui" tribus quas praeposui litteris enotamus, in quo pueris nobis ad pinguem sane sonum qu et oi utebantur, tantum ut ab illo "qui" distingueretur.
- ↑ 3/4ː SEI QUES ESENT.
- ↑ Caesar, de Bello Gallico IV.24.4.
- ↑ de Bello Gallico VII.68.1
- ↑ de Bello Gallico I.6.4
- ↑ Cicero, Tusculanae I.41
- ↑ Ammianus Marcellinus XXIII.6.17
- ↑ Bulletin de la Société de linguistique de Paris, 1958(53) p.39.
- ↑ Cicero, Familiares V.14.1 (epistola Luccei).
- ↑ Cicero, Tusculanae disputationes V.20.
- ↑ Cicero, de Finibus II.64.
- ↑ Ibid.
- ↑ Epistula Ciceronis ad Cornelium Nepotem apud Ammianum Marcellinum XXI.16.13.
- ↑ Cicero, Pro Roscio Amerino'' 10
- ↑ Cicero, Brutus 258.
- ↑ Cicero, In Verrem IV.9.