Adolphus Kaegi
Adolphus vulgo Adolf Kaegi (antea Kägi; natus Baumae in Districtu Faffinchovae die 30 Septembris 1849; mortuus Rüschlikon in Districtu Horgae die 14 Februarii 1923) fuit indologus et philologus classicus ex Helvetia oriundus.
Vita
recensereAdolf Kaegi linguis veterum et Indorum studuit inter quae praesertim linguis Graeca antiqua et Sanscrita alliciebatur. In magistrorum collegiu fuerunt Rudolphus de Roth et Carolus Fredericus Geldner. Anno 1875, postquam doctoratum et habilitationem consecutus est, privatim docere solitus est. Anno 1878 autem lucubrationem de cantibus in Rigveda in lucem protulit.
Biennio post professor extraordinarius linguarum comparandarum et idiomatum Hindicorum et Graecorum ante omnia docendorum nominatus est in cathedra, quam Turicenses idcirco anno 1856 instituerant et Henricus Schweizer-Sidler nestoreus disponebat. Kaegi isto decennio rebus Graecis se dedebat glossaria haec tractaturus emendaturusque - Gustavi Eduardi Benseler Griechisch-Deutsches Wörterbuch et (de lingua Homerica) Georgii Autenrieth Wörterbuch zu den Homerischen Gedichten. Neque res manu propria confectae aberant de quo exercitia compendia repetitoria plura testimonium frugiferum perhibent. Tamen opus eius magnum anno 1884 natum est, grammatica praetitulata Kurzgefaßte griechische Schulgrammatik quam et nostris diebus studiosi in universitatibus in versione Eduardi Bornemann utuntur.
Anno 1893 domino Schweizer-Sidler subiit sanscritica, Indoeuropaea et philologiam classicam moderaturus. Infirmitate percussus Adolphi Kaegi studium mox refrenatum est, ut anno 1914 Eduardi Schwyzer successionem patiretur. Denique annis novissimis ad Indiae studia reversus est.
Annis inter 1901 et 1902 operam navabat velut in edendo glossario de dialecto Helvetica linguae Theodiscae (Schweizerisches Idiotikon).
Opera selecta
recensere- Der Rgveda, 1878.
- Kurzgefaßte Griechische Schulgrammatik (1884; versio interretialis editionis VI, 1896); editio actualis Hildeshemii/Turici/Neoeboraci: Weidmann 2008, ISBN 978-3-615-70100-5.
- Repetitionstabellen zur kurzgefaßten griechischen Schulgrammatik (1893), editio actualis Hildeshemii/Turici/Neoeboraci: Weidmann 2013, ISBN 978-3-615-70200-2.
- Griechisch-Deutsches Schulwörterbuch, reimpressio editionis XV, Darmstadii: WBG 2005.
- Wörterbuch zu den Homerischen Gedichten, reimpressio editionis XIII, Stutgardiae: Teubner 1999.
- Griechisches Übungsbuch für Preußen, editio altera, Berolini: Weidmann 1932.
Bibliographia
recensere- Gerhard Baader: Kaegi, Adolf. In: Neue Deutsche Biographie (NDB). Band 10, Duncker & Humblot, Berlin 1974, S. 723 (Digitalisat).
- Eduard Schwyzer: Adolf Kaegi. In: Jahrbücher über die Fortschritte der klassischen Altertumswissenschaft, 1925, nr. 206, p. 61–85.
- Wachter, Rudolf: "Kaegi, Adolf", in: Historisches Lexikon der Schweiz (HLS), (hic in interreti)
Nexus externi
recensereVide Adolphum Kaegi apud Vicifontem. |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Adolphum Kaegi spectant. |
- Opera ab hoc homine vel de eo scripta apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)