Declinatio prima Graeca, declinationi primae Latinae congruens, masculina femininaque nomina thema continet. Contracta subspecies quoque est.

Descriptio

recensere

Declinatio prima recta (non contracta) duas turmas habet: prima continet feminina nomina solum, altera masculina, quae declinationis secundae exitus casuum nominativi, genitivi vocativique habent.

Declinatio prima Graeca, in dialecto Attica, phonetica evolutione alpha huius dialecti mutat: nam longum alpha in lingua Graeca Attica in η convertitur, si ε, ι aut ρ eum non antecedunt, sed ita mutatur sonus (est alpha purum, quod in dialecto Ionica non est). Si alpha breve est, non mutat, sed, cum impurum est, exitus eum producit in casibus genitivo dativoque singularis; autem pluralis accusativi exitus semper -ᾱς, cum longa alpha, est. Saepe aspectus articuli dualis feminini congruit aspectui articuli masculini -ο thema (nom. acc. τώ, gen. dat. τοῖν), declinationis secundae, non aspectui femininae thema -α (nom. acc. τά, gen. dat. ταῖν), declinationis primae.

Singulare Duale Plurale
Nominativus ἡ χώρᾱ τὼ (τὰ) χώρᾱ αἱ χῶραι
Genitivus τῆς χώρᾱς τοῖν (ταῖν) χώραιν τῶν χωρῶν
Dativus τῇ χώρᾳ τοῖν (ταῖν) χώραιν ταῖς χώραις
Accusativus τὴν χώρᾱν τὼ (τὰ) χώρᾱ τὰς χώρᾱς
Vocativus ὦ χώρᾱ ὦ χώρᾱ ὦ χῶραι

Nexus interni

Bibliographia

recensere