Petrus (Francogallice Pierre) Chantraine (natus Insulis 15 Septembris anno 1899 et Lutetiae die 30 Iunii 1974 mortuus) fuit linguista, lexicographus, grammaticus Francogallicus.

Wikidata Petrus Chantraine
Res apud Vicidata repertae:
Petrus Chantraine: imago
Petrus Chantraine: imago
Nativitas: 15 Septembris 1899; Insula
Obitus: 30 Iunii 1974; Circumdarium XIV Lutetiae
Patria: Francia
Nomen nativum: Pierre Louis Chantraine

Vide etiam paginam discretivam: Chantraine (discretiva)

Antonii Meillet, Iosephi Vendryes et Pauli Mazon discipulus, in Universitate Lugdunensi annis a 1925 a 1928 docuerat, postea in Schola Practica Studiorum Superiorum Lutetiensi multos annos. Textus Graecos librorum a Les Belles Lettres editorum corrigebat. Ipse in hac serie Oeconomicum Xenophontis et Indica Arriani edidit. Intepretationem textuum Mycenaeorum a Michaele Ventris et Ioanni Chadwick factam unus e primis agnoverat et auctoritate sua eam sustinuit. Academiae inscriptionum et litterarum humaniorum socius erat.

Petri Chantraine opera notissima sunt:

  • Grammaire homérique, 2 vol., t. I: Phonétique et morphologie, Lutetiae, Klincksieck, 1942; t. II: Syntaxe, 1953 (ars grammatica Homerica)
  • Morphologie historique du grec , Lutetiae, Klincksieck, 1945 (ars grammatica Graeca historica)
  • Dictionnaire étymologique de la langue grecque, 4 vol., Lutetiae, Klincksieck, 1968—1980 (lexicon Graecum etymologicum, editio suprema ab Ioanne Taillardat, Olivero Masson et Ioanne Ludovico Perpillou emendata, Lutetiae, Klincksieck, 2009).

Nexus externi recensere

  Lexica biographica:  Treccani • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie
  • Michel Lejeune, Notice sur la vie et les travaux de M. Pierre Chantraine, membre de l’Académie, in Comptes-rendus des séances de l’Académie des Inscriptions et Belles-Lettres, 1974. (pdf persee.fr)
  • Pierre Marot, Allocution à l’occasion de la mort de M. Pierre Chantraine, membre de l’Académie, in Comptes-rendus des séances de l’Académie des Inscriptions et Belles-Lettres, 1974. (pdf persee.fr)