Aoristus
Aoristus (Graece: ἀόριστος) est aspectus grammaticus, qui in nonnullis linguis invenitur, sicut in lingua Graeca antiqua, lingua Sanscrita, linguis Slavicis. In Graeca antiqua signat actionem momentaneam, nec progressivam (imperfectum), nec resultativam (perfectum). Non necesse est aoristum tempus praeteritum signare: exempli gratia in graeca hoc accidit tantum in modo indicativo, ubi augmentum apparet, quod semper significationem praeteritam sibi vult. Latina lingua actio momentanea (aoristus) et perfectiva / resultativa (perfectum) confluunt unum in tempus, perfectum vocatum, cuius rarissime forma sane e perfecto, quasi semper autem ex aoristo, vel e conciliatione inter duo novisve formis venit. Latini perfecti exempla quae sonent similius perfecto cum duplicatione, sunt: cecidi (< cado), dedi (< do), edidi (< edo).
Linguae Graecae tres aoristi formae sunt:
Aoristus sigmaticus
recensereEst forma iunior plurimaque perfecta latina tertiae coniugationis verborum eandem habent. Ad radicem praesentis adiecitur suffixum -sa quod desinentiis secundariis declinatur; in modo indicativo apparet augmentum: (exemplum e verbo grapho 'scribo')
- ἔγραπ-σα = ἔγραψα (é-grap-sa) = scripsī
- ἔγραψας (égrapsas) = scripsistī
- ἔγραψε(ν) (égrapse(n)) = scripsit
- ἐγράψατον (egrápsaton) = ambo scripsistis
- ἐγραψάτην (egrapsátēn) = ambo scripsere
- ἐγράψαμεν (egrápsamen) = scripsimus
- ἐγράψατε (egrápsate) = scripsistis
- ἔγραψαν (égrapsan) = scripserunt
Aoristus alibi
recensereNomen aoristi datum est etiam temporibus aliarum linguarum, exempli gratia Mazicanae linguae in Africa Septentrionali. Ibi reperitur enim tempus cui caret vis notandi aspectum, sive perfectum sive infectum, unde appellatio "aoristi".