Vide etiam paginam discretivam: Scopa (discretiva)

Scopae[1] sunt manipulus virgarum, vel fibrarum, vel stipularum, ad manubrium adiunctus, quo sordes verrimus.

Operarius Vietnamiensis viam verrit.

Materies scoparum in variis regionibus differt. Romani antiqui eas fecerunt ex virgis "scopae regiae", rusci, tamaricis, myrti, palmae.

Scopae etiam in luso Scotorum adhibentur ad cursum lapidis dirigendum.

In fabulis Europaeis veneficae scopis in aere volare dicuntur.

NotaeRecensere

  1. Scōpae, -ārum f. pl. Rarius in singulari numero: scōpa, -ae.

BibliographiaRecensere

  • Peck, Harry Thurston. "Scopae". In Harper's Dictionary of Classical Antiquities. Novi Eboraci: Harper and Brothers. 1898.
  • Marindin, G. E. "Scopae". In A Dictionary of Greek and Roman Antiquities, ed. William Smith et al. Londinii: John Murray, 1890.
  • Hurschmann, Rolf. "Household equipment". In Brill's New Pauly, editione interretiali. 2006.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad scopas spectant.