Aperire sectionem principem
Caupona Apiculturica Matritensis.

Apicultura est apium curatio, eo consilio ut apibus defendendis colendisque mel et cera ex eis producantur.

HistoriaRecensere

Apicultura Neolithico orta est cum primitus homines apes in alveis et apiariis coluerant, apes domesticas illa causa creantes. Antea, aevo mesolithico (inter annos 10 000 et 5 000 a.C.n.), homines mel solum ex silvis collegerunt.

In pictura pervetusta[1], in Barranco de la Valltorta, loco in Hispania sito, reperta, grex hominum videtur, qui melli colligendo operam dant. Hoc opus artis rupestris[2] in veterrimis nuntiis de more mellis colligendi habetur, confectum est enim ante octo fere milia annorum. Prima pictura scalae nobis nota in eo ostenditur. Ambo partes laterales huius scalae funes sunt ex arbore pendentes, coniunctae - vel disiunctae - singulis gradibus ligneis. In opere suo altitudinis 52 fere centimetrorum ille artifex quinque homines pinxit his scalis arborem a fundo in superiora ascendentes usque ad nidos apium ferarum eos circumvolantium. Rem angularem in superiore scalae fine visibilem periti cistam e corio factam interpretantur aptam melli accipiendo. Prope nonnulli homines inter se loquentes et quaedam animalia adsistunt.

Graeci antiqui putabant Artemin deam inventricem apiculturae fuisse, et Tartessi apiculturam putabant eo meliorem fuisse quam agriculturam, quia rex mythicus Tartessicus Gargoris eam finxisset.

ApicultorRecensere

Apicultor vel apiarius est qui apes curat. Apicultores hieme apiaria curant, aestate de apibus laborant et ex apiariis mel colligunt.

NotaeRecensere

  1. Michael Hoffmann, Brain Beat. Fig. 3.18 Honey seeker images from Levantine rock art. New York 2015.
  2. Vox rupestris licet in latinitate antiqua tradita non sit, tamen hoc loco eam adhibendam esse puto, hac de causa: studiosi rerum botanicarum multoties in nominibus plantarum ita solent dicere, ut audeamus affirmare hanc vocem temporibus posteris haud inusitatam fuisse.

BibliographiaRecensere

  • M. Dams, L. Dams, Spanish rock art depicting honey gathering during the Mesolithic. Nature 268, 228–230 (1977).

Nexus interni