Agricultra urbana, vel horticultura urbana, est ratio cibi in vel circa regiones urbanas colendi, tractandi, et distribuendi.[1] Quae etiam educationem animalium, aquaculturam, agrosilvationem, apiculturam urbanam, et horticulturam implicat. Quae res etiam in regionibus periurbanis fiunt, atque agricultura periurbana alias proprietates requirere potest.[2]

Fundus urbanus Sicagi.
Demonstratio horticulturae urbanae Novi Eboraci anno 1922.
Pruni Monasterioli in Sancto Dionysio suburbio Lutetiae.
Vacca in Mudchute Park and Farm in Tower Hamlets Londinii. Vide Canary Wharf in abscedentiis.
Olla vitrea germinandi cui semina Vignae radiatae insunt.

Agricultura urbana varios evolutionis oeconomicae socialisque gradus comprehendere potest. Motus socialis fieri potest pro communitatibus quae sustineri volunt, ubi cultores organici, foodies, et locavora varia retia socialia constituunt quae in communicatis naturae holismique communis exemplaribus conduntur. Quae retia se evolvere possunt cum subsidia ex institutionibus iustis accipiant, se cum destinatione urbana eorum locorum consociantes ut motus "oppidi transitionis" ad progressum urbanum qui sustineri potest dicatus. Apud alios, securitas cibi, nutritio, quaestusque pecuniae multum valent. Utro autem modo obtinente, ad holera recentia, fructus, plurimasque res per agriculturam urbanam adhibitam recte admitti certam securitatem salutemque cibi vitam urbanam meliorem facere possunt.

Nexus interni

  1. Bailkey et Nasr 2000.
  2. Hampwaye, Nel, et Ingombe.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad agriculturam urbanam spectant.