Ricardus Taylor, vulgo Richard Taylor, fuit philosophus Americanus, argutiis modicis et disceptationibus metaphysicis celeberrimus. Erat praeterea apiarius ubique notus.

Wikidata Ricardus Taylor (philosophus)
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 5 Novembris 1919; Charlotte
Obitus: 30 Octobris 2003;
Patria: Civitates Foederatae Americae

Gradum philosophiae doctoris in Universitate Brunensi obtinuit, ubi Roderico Chisholm usus est studiorum exactore. Praeter Almam Matrem etiam Columbiae et in Universitate Roffensi docuit, cooptatusque erat magister visitatorius in duodecim fere institutionibus aliarum universitatum.

Celeberrimus inter eius libros est Metaphysics (1963). Alia opera philosophica sunt Action and Purpose ('actus et propositum', 1966), Good and Evil ('bonum et malum', 1970), Virtue Ethics ('ethica virtutis', 1991). Taylor etiam fuit editor principalis libri The Will to Live: Selected Writings of Arthur Schopenhauer.[1] Ardenter ethicam virtutis suasit. Commentarios graves de sensu vitae scripsit, scilicet de re, quam ad instar Alberti Camus mytho Sisyphi studens investigavit. Anno 1962 de fatalismo commentarium edidit,[2] quo David Foster Wallace usus est argumento dissertationis baccalaurei in Collegio Amherstensi anno 2011 editae. Quae dissertatio sub titulo Fate, Time, and Language: An Essay on Free Will una cum commentario Ricardi Taylor et responsis collegarum prolata est.[3]

Taylor mellificio magnopere profuit. Trecenta alvearia curavit, et ab anno 1970 plerumque mellis favos produxit. Suas rationes administrationis nonnullis libris exposuit, inter quos The Comb Honey Book et The Joys of Beekeeping.

Anno 1993 Taylor cum Gulielmo Lane Craig de hac quaestione, "Fundamenta morum utrum naturalia an supernaturalia sint."[4] disputavit.[5]

  1. Anchor Books A266, 1962.
  2. Fatalism. Philosophical Review 71(1), 1962.
  3. Novi Eboraci: Columbia University Press, ISBN 978-0-231-15156-6.
  4. Anglice: "Is The Basis For Morality Natural or Supernatural?"
  5. Disputatio, www.reasonablefaith.org.

Bibliographia

recensere
  • Donnelly, John. 2007. Reflective Wisdom. Prometheus Books. ISBN 0-87975-522-9.
  • Holmes, Robert; Barry Gan; & Tim Madigan. 2004. Richard Taylor Remembered. Philosophy Now 44.
  • LaScola, Russell. 1992. A Common Sense Approach to the Mind-body Problem: A Critique of Richard Taylor. Journal of Philosophical Research 17:279–286.

Nexus interni

Nexus externi

recensere
 
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!