Aperire sectionem principem
Alvearium naturale speciei Apis dorsatae. Inferior alvearii pars nonnullos favos non occupatos ostendit.
Alvearium naturale in arbore excavata.

Alvearium, etiam alvus et alveus, est structura inclusa in qua nonnullae species tribús Apinorum generis apium habitant fetúsque procreant. Alvearia naturalia sunt structurae a coloniis apinorum occupatae, sicut arbores excavatae, sed apes melliferae domesticatae in alveariis ab hominibus manu factis habitant, saepe uná in apiario positis. Haec structurae ab hominibus manu factae usitate alvearia appellantur. Nonnullae generis apium apini in alveariis habitant, sed solum apes melliferae (generaliter apes melliferae occidentales appellatae) et apes ceranae (apes melliferae orientales) ab humanis domantur. Alvearium naturale nidi avium comparabilis est, cuius propositum incolas tueri est.

Interna alvearii conformatio est coartatus cellularum hexagonalium grex, cerá apium factorum pectenque mellis appellatum. Apes cellulis ad coacervandum cibum (mel et pollen) et condendos fetús (ova, larvas, pupas) utuntur.

Alvearia manu facta nonnullis propositis sunt: productio mellis, pollinatio plantarum propinquarum, domus apium apitherapiae dicatae, receptacula apium ad leniendos morbi coloniarum collapsarum effectus, ad alendas apes delicias habitas. Alvearia manu facta saepe transportantur ut apini flores in aliis regionibus pollinare possint.[1] Nonnulla diplomata pro designationibus alveariorum concessa sunt.

Nexus interni

AdnotationesRecensere

  1. Mel (USDA), capitulum 10.

BibliographiaRecensere

  • Graham, Joe M., ed. 1992. The Hive and the Honey Bee: A New Book on Beekeeping Which Continues the Tradition of 'Langstroth on the Hive and the Honeybee'. Hamilton Illinoesiae: Dadant. ISBN 0915698099.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad alvearia spectant.
  Vicimedia Communia plura habent quae ad scep spectant (Bee skeps, Beehives).