Diploma est testimonium vel instrumentum ab auctoritate sui iuris vel institutione educationis (sicut collegio vel universitate) concessum, acceptorem certum studii cursum prospere absoluisse affirmans. Vocabulum diploma etiam praemium academicum attingit quod post studium in variis cursibus sicut educatione superiori, graduatione,? et ceteris conceditur. Vocabulum etiam chartam historicam vel instrumentum civicum attingit.[1]

Edictum Fontis Bleaudo, 1685.
Sheepskin diploma from Mexico City College, 1948 (in Latin)
Diploma cutis ovinae ex Collegio Mexicopolis, 1948.
Bulla papalis in membrana scripta, 1505.
Graecum exercitationis vocationalis diploma.
Diploma Arlington Training School, 1915.

Vocabulum diploma etiam in nonnullis contextibus historicis adhibetur ad documenta a rege vel imperatore subscripta attingenda, sicut terrae donum vel certum agrum suasque proprietates adfirmans. Instrumentum quo praemium Nobelianum conceditur etiam diploma appellatur.

Nexus interni

  1. "Diploma". Oxford Living Dictionaries. Oxford University Press .

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad diplomata spectant.