Timaeus Tauromenitanus
Timaeus Tauromenitanus[1] (Graece Τίμαιος; natus circa annum 345 a.C.n. Tauromenii in Sicilia; mortuus circa annum 250 a.C.n. in Sicilia) fuit historicus Graecus.
Obitus: 250 a.C.n.; Syracusae antiquae
Patria: Athenae antiquae
Familia
Vita
recensereTimaeus filius Andromachi, tyranni Tauromenitani, natus est. Pater eius Timoleontem, qui ab anno 345 a.C.n. Syracusas a tyrannide liberaverat et oligarchiam moderatam instituerat, secutus est. Timoleonte anno 337 a.C.n. mortuo Agathocles Syracusanus anno 317 a.C.n. demum mercenariis oligarchiam devicit, 4000 adversariorum capitis damnavit, 6000 in exsilium coegit, ut Diodorus Siculus refert. Etiam Timaeo partes oligarchiae secuto in exsilium eundum erat. Athenis apud tum notum oratorem Philiscum Aeginetam, discipulum Isocratis, studiis litterarum se tradidit. Polybius scribit eum ibi paulo minus quam quinquaginta annos vixisse. Hierone II regnante circa annum 265 a.C.n. in Siciliam reversus est, ubi nonaginta sex annos natus circa annum 250 a.C.n. mortuus est.
Opus
recensereAthenis opus magnum 38 tomorum, quod postea "Historiae" dictum est (titulo originali ignoto), perfecit. Pluribus partibus historiam Italiae ac Siciliae, varias inter Siciliam et Graeciam relationes necnon historias urbium regumque Syriae, vitam Agathoclis et Pyrrhi, regis Epiri, descripsit. Id, quod de opere amisso notum est, ex Suda hauritur,[2]. Fragmenta maximi momenti ex Timaei opere apud Polybium,[3] Diodorum[4] et Ciceronem inveniuntur.[5]
Receptio
recensereQuamquam a Polybio vehementer vituperatus, quod minimos errores aliorum nudaret idemque male scriberet ac de re militari paulum intellegeret, tamen opus Timaei a multis ad opera eorum scribenda collatum est (ut puta a Pompeio Trogo, Diodoro et Plutarcho). Cicero quidem, qui lector Timaei fuit sedulus, meliorem de eo existimatione habuit imprimis copiam rerum et variam enuntiationem laudans.
Magnam vim habet pro chronologia, quod primus in Olympiadibus numerare coepit, quocum numerationem Atticam archontum, spartanam ephorumen et numerationem sacerdotum feminarum Argorum coniunxit.
Notae
recensere- ↑ Ad nomen vide Deutsche Biographie.
- ↑ Suda, vox Τίμαιος, No.: tau 600, in interreti Suda-Timaios
- ↑ Polybius 12,3-28
- ↑ Diodor 21,17
- ↑ Cicero, De oratore 2,14
Editiones
recensere- Die Fragmente der griechischen Historiker. Nr. 566
- Die Fragmente der Historiker Ephoros von Kyme und Timaios von Tauromenion. In linguam theodiscam versa a Barbara Gauger, Jörg-Dieter Gauger. Bibliothek der griechischen Literatur. vol. 77. Anton Hiersemann Verlag, Stuttgardiae 2015, ISBN 978-3-7772-1506-8.
Bibliographia
recensere- Christopher A. Baron: Timaeus of Tauromenium and Hellenistic historiography. Cantabrigiae/Novi Eboraci 2013. ISBN 978-1107000971
- Truesdell S. Brown: Timaeus of Tauromenium. Berkeleiae/Angelopoli 1958.
- Gaetano De Sanctis: Timeo. In: Ricerche sulla storiografia Siceliota. Panormi 1958, p. 43–69.
- Klaus Meister: Die griechische Geschichtsschreibung. Kohlhammer, Stuttgardiae 1990, p. 131ss. ISBN 3-17-010264-8
- Lionel Pearson: The Greek Historians of the West. Timaeus and his Predecessors. Atlantae 1987. ISBN 978-1555400781
- Carlo Scardino: Timaios von Tauromenion. In: Bernhard Zimmermann, Antonios Rengakos (ed.): Handbuch der griechischen Literatur der Antike. Vol. 2: Die Literatur der klassischen und hellenistischen Zeit. C. H. Beck, Monaci 2014, ISBN 978-3-406-61818-5, p. 651–653
- Guido Schepens: Politics and belief in Timaeus of Tauromenium. In: Ancient Society. vol. 25. Lovanii 1994, p. 249–278. ISSN 0066-1619
- Riccardo Vattuone: Western Greek Historiography. In: John Marincola (ed.): A Companion to Greek and Roman Historiography. Blackwell, Oxoniae et al. 2007, p. 189–199.