Vide etiam paginam discretivam: Pompeius (nomen)

Gnaeus Pompeius Trogus fuit Augusto regnante scriptor Romanus natus in Gallia Narbonensi qui historias scripsit. Cuius nullum opus exstat, praeter epitomen a Iustino scriptam.

Epitome historiarum Trogi Pompeii

Eius familia, etsi Gallicæ Vocontiorum nationis, in civitatem Romanam recepta erat, videlicet ubi Cn. Pompeius in Gallia Narbonensi constitit. Litteris autem Græcis apud Massilienses doctus, quadraginta quattuor libros Historias Philippicas inscriptos de cunctis gentibus quas reges Macedonici sub imperium suum subjunxerant composuit, in quibus res illic omni memoria usque ad Augusti principatum gestas narravit. Romanas vero res, a Tito Livio eodem tempore tractatas, non attigit. Alios quoque De animalibus libros scripsit, de quibus C. Plinius Secundus Major mentionem fecit.

Lege etiam recensere

Nexus externus recensere

 

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!