Ecce regula Vicipaediana consensu instituta, cui quemque oportet obtemperare atque oboedire.
Quam si vis repudiare, noli textum mutare, nisi prius illic ceterorum assensum eris adeptus.

Llegiu aquesta pàgina en Català Read this page in English

Quid est "stipes" seu pagina brevis?

recensere

Symbola sive commentatio "stipes" est, si lectorem breviter tantum introducit in rem, de qua magni intersit plus scire. "Stipes" bonus est, si rem tractat elementa potissima proferens ac velut continuandi vias ita aperiens, ut facile augeri possit. De "stipite" non agitur, si pauca verba continet sine praemeditato argumento.

"Stipes" seu pagina brevis debet:

  • plus quam stipula esse
  • textum quattuor litterarum lineis, vel pluribus, habere
  • Fontem fidelem, extra Wikimedia repertum, rite citare
  • Categoriam vel categorias (caeruleas) habere
  • Formulam Latinitatis habere (sive {{L-1}} sive {{L}} sive {{L1}})

Quid est pagina bona?

recensere

Commentatio admodum brevis, si rem exhaurit satisve comprehendit, pagina bona iam est. Sunt enim res, quae breviter explanari possunt vel debent. [...]

Pagina bona debet:

  • textum satis longum habere. Bona pagina omnia de re dicit, quae magni momenti sunt
  • regulas paginarum construendarum sequi
  • bonam Latinitatem praebere (formula Latinitatis {{L1}} merita)
  • imaginem, bibliographiam, nexus externos habere
  • ubicumque idoneum et naturale sit, rem paginae ad res Romanas vel ad culturam eorum qui linguam Latinam colant coniungere vel conferre