Vicipaedia:Tutela
Tutela Vicipaediae est necessaria pars laboris encyclopaediam scribendi. Omnes usores adiuvare possunt ad Vicipaediam custodiendam et meliorem faciendam (e.g. a spam eam protegendo, mendas corrigendo, et cetera).
Categoria:Corrigenda plures subcategorias continet quae paginas corrigendas numerant.
Observatio rerum nuper mutatarum ad vigilandum contra spam maleficiaque adiuvat.
Categoria:L -1 paginas numerat quae minimas mendas Latinas continent, quarum emendatio haud magnum laborem quaerere solet. Si autem versatum aut versatam in quodam sermone barbaro (plus quam in sermone Latino) te putas, Categoria:Translationes barbarae obsoletae (29) paginas barbaras renovandas indicat (auxilium).
Officia MediaVici recensere
Programma computatrale MediaVici, una cum aliis, hos indices gignit:
Apud indicem paginarum specialium alii indices autogenerati inveniri possunt.
Officia periodica recensere
Tutela Vicipaediae etiam aliquas actiones periodicas petit.
- Categoria:Officia periodica Vicipaediae paginas numerat quae quandam actionem humanam aliquando, spatio temporis regulari, quaerunt.
- Categoria:Officia Vicipaediae neglecta (0) paginas numerat quae nunc actionem humanam requirunt.
Translatio hebdomadalis recensere
Formula {{Translatio hebdomadalis}} in Pagina prima ostenditur ad translationem huius hebdomadae indicandam.
Translationes hebdomadales inter diversas linguas Vicipaedianas, consilia formulae MetaVici {{meta:TOWThisweek}} imitando, coordinantur. Si vides talia consilia et nostram formulam discordare, sodes, recense nostram formulam {{meta:TOWThisweek}} imitans.
Census menstruus recensere
Data Vicipaediana mensis Decembris 2023 die 1 (hora 00:00:07) censa sunt. |
Formula {{Annales}} census menstruos Vicipaediae servat. Ne tabulae obsolescant, formula actionem periodicam simul in mense requirit: primo die cuiusque mensis tabulae datorum recensendae sunt. Attamen nulla verba sunt manu scribenda, sed, contra, recensio vacua sufficit ut census ineuntis mensis tabulis addatur.
Cum opus sit, formula {{Annales/capsa status}} nexum ad tabulas recensendas ostendit. Si tibi placet tuo spatio usoris adde:
{{annales/capsa status|molestia=minima|praemonitus=3}}
Pagina prima Vicipaediae recensere
Pagina prima Vicipaediae curam quoque periodicam requirit. Si tibi placet his rubricis adesse potes:
Alia officia quae non neglegenda sunt recensere
Aliquae formulae petitoriae naturam caducam habent et non sunt in paginis relinquendae. Categorias sequentes esse vacuas oportet:
Formulae quae tutelae Vicipaediae prosunt recensere
- {{URL occultum}}
- {{Mone si formula neglegitur}}
- {{subst:Usor non subscripsit}}
- {{subst:IP non subscripsit}}
- {{Salve}}
- {{Invitatio}}