MetaVici
MetaVici, vel Meta-Vici, vel Meta tantum, est situs interretialis, formā vici, ad acta institutaque Vicimediorum coordinanda adhibitus (ipsa Vicipaedia Latina inclusa).
Primos annos a Vicipaedia condita disputationes de instituto et animo encyclopaediae (praesertim de ratione sequenda) saepe apud ipsam Vicipaediam eveniebant, tametsi tales “metadisputationes” natura encyclopaedica careret. Insuper, nonnulli usores forum cupiebant ubi non necesse esset indoli neutrali Vicipaediae se accommodare et ubi possent suas sententias de rebus in encyclopaedia tractandis libere profiteri. Ad hoc, mense Novembris 2001, auctores Vicipaediae situm interretiale MetaVici creaverunt.
Hodie MetaVici est unum e tribus maioribus foris discussionis quibus scriptores Vicipaediae utuntur, una cum epistulis electronicis et paginis disputationis encyclopaediae (quae tamen ad dissertandum de commentationibus reservantur).
MetaVici, primum tantummodo intra versionem Anglicam Vicipaediae circumscriptum, animo Vicipaediae ad “phasem III” ingresso, ad forum disputationis pluribus linguis, ubi omnes communitates Vicimediorum de se ipsis disceptare possunt, transmutatum est.
Nexus interni
Nexus externi
recensereVicipaedia a Wikimedia Foundation administratur cui "Vicipaediae" omnesque inceptus multilingues et liberi sunt:
Vicimedia | |||||
Vicipaedia Libera encyclopaedia |
Vicilibri Tractatus enchiridiaque |
Victionarium Dictionarium liberum | |||
Vicicitatio Citationum collectio |
Communia Thesaurus imaginum et sonorum |
Vicifons Fontes liberae | |||
Viciversitas Libera instrumenta discendi |
Vicispecies Index specierum |
Vicidata Repositorium datorum liberum | |||
Vicifunctiones Repositorium functionum liberum |
MediaWiki Programma interretiale vici liberum |
Vicivia Directorium viaticum liberum | |||
Vicinuntii Nuntii liberi |
Meta Inceptuum Vicimediorum coordinatio |
Incubatrix Vicipaediae nondum probatae |