Signaculum Vicimaniae.
Iacobus Wales, magnus druida Vicimaniae, allocutionem habens anno 2006 in urbe Cantabrigiae in America.
Participes Vicimaniae anno 2009 in urbe Bonaëropolis.
Prandium communiter sumptum, Vicimania, Cantabrigiae Americanorum, anno 2006.

Vicimania, nomen est coetus internationalis ad quem confluunt quotannis usores Fundationis Vicimediae.

Hac occasione oblata, usores et collatores de generali quaestione Vicimediae inter se colloqui possunt atque mentem communem Vicipedianam construere.

Praecipue colloquia habent de programmatis liberis, de cultura mentis libera, de libertate artium, scientiarumque, atque etiam de operibus liberis et eorum pondere in societatibus hodiernis in quibus omnia venalia prostant.

Coetus iam actiRecensere

Vicimaniae coetus acti
Signaculum Coetus Dies Locus
 
Vicimania 2005 5.–7. Augusti 2005 Francofurtum ad Moenum, Germania
 
Vicimania 2006 4.–6. Augusti 2006 Cantabrigia (Massachusetta), Civitates Foederatae Americae
 
Vicimania 2007 3.–5. Augusti 2007 Taipeium, Res Publica Sinarum
 
Vicimania 2008 17.–19. Iulii 2008 Alexandria, Aegyptus
 
Vicimania 2009 26.–28. Augusti 2009 Bonaëropolis, Argentina
 
Vicimania 2010 9.–11. Iulii 2010 Gedanum, Polonia
 
Vicimania 2011 4.–7. Augusti 2011 Hepha, Israel
 
Vicimania 2012 12.–15. Iulii 2012 Vasingtonia (D.C.), Civitates Foederatae Americae
 
Vicimania 2013 7.–11. Augusti 2013 Hongcongum, Sina
 
Vicimania 2014 6.–10. Augusti 2014 Londinium, Britanniarum Regnum
 
Vicimania 2015 15.–19. Iulii 2015 Mexicopolis, Mexicum
 
Vicimania 2016 22.–26. Iunii 2016 Esinum Larium, Italia
 
Vicimania 2017 11.–13. Augusti 2017 Mons Regius, Canada
 
Vicimania 2018 18.–22. Iulii 2018 Civitas Capitis, Africa Australis
 
Vicimania 2019 14.–18. Augusti 2019 Holmia, Suecia
 
Tales sunt Vicipaediani qui novum mundum cum cultura mentis libera construunt (Vasingtoniae, anno 2012).