Haec est taberna Vicipaediae ubi potes si dubia habes, explanationes quaerere, nuntia ad nos mittere et cetera.
Ut sententias antiquiores legas vide tabernae acta priora.
Quaestio nova
Compendium:
VP:T
Hic colloqui possumus.

glossaRecensere

hic nexus non iam valet: http://athirdway.com/glossa/?s=gens Alex1011 (disputatio) 20:50, 3 Ianuarii 2023 (UTC)

Bene, @Alex1011: et bonum annum tibi mitto! Sed in qua pagina nexum repperisti? Andrew Dalby (disputatio) 13:36, 4 Ianuarii 2023 (UTC)

In mea privata pagina ;-). Sed hac in pagina Vicipaedia:Lexica Latina interretialia multi nexus etiam non iam valent exempli gratia:

Et tibi bonum annum exopto! --Alex1011 (disputatio) 23:36, 4 Ianuarii 2023 (UTC)

Partim refeci ope IABot Demetrius Talpa (disputatio) 00:06, 5 Ianuarii 2023 (UTC)

Internet Archive BotRecensere

Hoc robotum, omnibus accessibile, corrigere potest nexus interretiales paginarum nostrarum (aut singularum, aut plurum eodem tempore). Si uti vultis, o amici, videte Vicipaedia:Taberna/Tabularium 32#InternetArchiveBot.

Nexus qui hodie deficiuntur, nisi automatice restitui possunt, ab hoc roboto formula {{Nexus deficitur}} rubricantur. Quo facto, quid facere possumus? Vide s.t.p. id quod apud Vicipaedia:Nexus deficitur scripsi. Auge, corrige, rescribe si necesse sit! Andrew Dalby (disputatio) 13:56, 9 Ianuarii 2023 (UTC)